Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 444 —
431. Acquisitio quorundam redituum episcopi Bam-
bergensis in Antiquo Pegnicz etc.
1358, 28. Junii. (Bambergae.)
Leupoldus Bambergensis episcopus consentiente capitulo ecclesiae
suae fatetur se certos fructus, proventus et reditus in Antiquo Pegniez,
Bvuu, Haimbrun, Lubenstein, Neunhof, Steinenreut et Ibentstuck Carolo IV.
et coronae regni B. 600 sex. gross. Prag. vendidisse.
(Arch. S. Wenc.)
432. Carolus IV. Imperator confirmat litteras Fri-
derici II. Rom. Imp. anno 1212, 26. Sept. Basileae datas
respectu donationis castri Floss.
1358, 30. Junii.
Majestat ciesaře Karla, kterýž v sobě zavírá list ciesaře Fridricha
o zámku Floss, krajině Milině ete. A ten také list zavírá v sobě list
ciesaře Fridricha děda.
Carolus Quartus ete. ete.
Licet clarae memoriae illustres quondam B. reges, pro-
genitores nostri, certa privilegia et litteras super quibusdam
castris, terris et rebus aliis, quae specifice exprimuntur in
eis, a sacro Romano Imperio praeclaris et acceptis meritis
obtinuisse noscantur, sicut hoc in privilegiorum tenoribus
manifestius declaratur: tamen, prout assertione illustris Albeiti,
Austriae, Styriae et Carinthiae ducis, principis et avunculi
nostri dilecti, rite comperimus, buiusmodi litterae et privilegia
in sua et progenitorum ipsius, ducum Austriae, potestate
fuerunt multo jam tempore, nec ad usus nostros seu proge-
nitorum nostrorum, regum B., hactenus pervenerunt; ex eo
praecipue, quod. clarae memoriae illustris Joannes, quondam
Boemiae rex, genitor noster dilectus, in primo accessu suo
ad regnum B. praefatum, tanquam advena, jurium, libertatum
et conditionum regni B. et status eius ignarus nesciebat, si
tales litterae habitae forent in thesauris regni et coronae
praedictae, aut in eius tanquam B. regis potestate consisterent,
quas tamen praefatus dux Austriae, dictus avunculus noster,