EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

444

431. Acquisitio quorundam redituum episcopi Bam- bergensis in Antiquo Pegnicz etc.

1358, 28. Junii. (Bambergae.)

Leupoldus Bambergensis episcopus consentiente capitulo ecclesiae suae fatetur se certos fructus, proventus et reditus in Antiquo Pegniez, Bvuu, Haimbrun, Lubenstein, Neunhof, Steinenreut et Ibentstuck Carolo IV. et coronae regni B. 600 sex. gross. Prag. vendidisse.

(Arch. S. Wenc.)

432. Carolus IV. Imperator confirmat litteras Fri- derici II. Rom. Imp. anno 1212, 26. Sept. Basileae datas respectu donationis castri Floss.

1358, 30. Junii.

Majestat ciesaře Karla, kterýž v sobě zavírá list ciesaře Fridricha o zámku Floss, krajině Milině ete. A ten také list zavírá v sobě list ciesaře Fridricha děda.

Carolus Quartus ete. ete.

Licet clarae memoriae illustres quondam B. reges, pro- genitores nostri, certa privilegia et litteras super quibusdam castris, terris et rebus aliis, quae specifice exprimuntur in eis, a sacro Romano Imperio praeclaris et acceptis meritis obtinuisse noscantur, sicut hoc in privilegiorum tenoribus manifestius declaratur: tamen, prout assertione illustris Albeiti, Austriae, Styriae et Carinthiae ducis, principis et avunculi nostri dilecti, rite comperimus, buiusmodi litterae et privilegia in sua et progenitorum ipsius, ducum Austriae, potestate fuerunt multo jam tempore, nec ad usus nostros seu proge- nitorum nostrorum, regum B., hactenus pervenerunt; ex eo praecipue, quod. clarae memoriae illustris Joannes, quondam Boemiae rex, genitor noster dilectus, in primo accessu suo ad regnum B. praefatum, tanquam advena, jurium, libertatum et conditionum regni B. et status eius ignarus nesciebat, si tales litterae habitae forent in thesauris regni et coronae praedictae, aut in eius tanquam B. regis potestate consisterent, quas tamen praefatus dux Austriae, dictus avunculus noster,



Text viewManuscript line view