EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

432

fidelis populi clementer iustituit, juribus et potentia fuerint negligentius destituti. Guo fit, ut principum guorumlibet emu- nitates, nobilitates et jura diligenter custodiri debeant et in sua integritate servari, ac illorum maxime, gui tanguam fundamenta et columnae fortissimae sacri Imperialis aedificii thronum cae- sareum gratis attollunt decoribus, quibuscunque Dei gratia pla dignatione tradidit eum eligere, cuius potentia totius mundialis machinae regitur monarchia.

Sane licet de juribus serenissimi principis, domini regis Boemiae electoris, illustrissimi conprineipis et collegae nostri, nula sit aut fuerit juris seu facti dubietas, quin ipse ab atavis, proavis, avis et progenitoribus suis, ad instar nostri et quorumlibet aliorum coelectorum principum in electione Romani regis ad imperium promovendi pleno jure sit fruitus hactenus et fruatur, sicut hoc luce clarius semper apparuit ab eo tempore, cuius apud homines memoria non existit: tamen quia nonnulli filii tenebrarum oculis coecutientibus a divina luce remoti, in meridiana claritate palpitant sicut in noctibus, et offendieula et laqueos praeparant iniquitatis et sceleris, diabolica invidia suggerente, jugum veritatis deferre prae mole gravissimi ponderis coagulati mendacii nequeuntes, super ipsis offendiculis corruunt et suorum laqueis iniquorum conceptuum se involvunt, ut lucem tenebras judicent et tene- bras ipsam lucem

igitur ad abundantioris cautelae prasidium, ut praefato serenissimo principi, domino regi Boemiae, heredibus et suc- cessoribus suis, regibus Boemiae, in perpetuum securius cave- atur et omnium dubietatum amputentur calumniae et ne quibuslibet otiose loquentibus malignandi materia relinquatur, animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed multa investigatione praevia et a multis veridica informatione re- cepta, maturo consilio, una cum universis aliis coelectoribus, conprineipibus et collegis nostris, tam spiritualibus quam secularibus, de certa nostra scientia, recognoscimus, dicimus et dictante conscientia publice profitemur: quod serenissimi principes et illustres B. reges ab atavis, proavis, avis et proge- nitoribus suis ab eo tempore, cuius apud homines memoria


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile