— 432 —
fidelis populi clementer iustituit, juribus et potentia fuerint
negligentius destituti. Guo fit, ut principum guorumlibet emu-
nitates, nobilitates et jura diligenter custodiri debeant et in sua
integritate servari, ac illorum maxime, gui tanguam fundamenta
et columnae fortissimae sacri Imperialis aedificii thronum cae-
sareum gratis attollunt decoribus, quibuscunque Dei gratia pla
dignatione tradidit eum eligere, cuius potentia totius mundialis
machinae regitur monarchia.
Sane licet de juribus serenissimi principis, domini regis
Boemiae electoris, illustrissimi conprineipis et collegae nostri,
nula sit aut fuerit juris seu facti dubietas, quin ipse ab
atavis, proavis, avis et progenitoribus suis, ad instar nostri
et quorumlibet aliorum coelectorum principum in electione
Romani regis ad imperium promovendi pleno jure sit fruitus
hactenus et fruatur, sicut hoc luce clarius semper apparuit
ab eo tempore, cuius apud homines memoria non existit:
tamen quia nonnulli filii tenebrarum oculis coecutientibus a
divina luce remoti, in meridiana claritate palpitant sicut in
noctibus, et offendieula et laqueos praeparant iniquitatis et
sceleris, diabolica invidia suggerente, jugum veritatis deferre
prae mole gravissimi ponderis coagulati mendacii nequeuntes,
super ipsis offendiculis corruunt et suorum laqueis iniquorum
conceptuum se involvunt, ut lucem tenebras judicent et tene-
bras ipsam lucem —
igitur ad abundantioris cautelae prasidium, ut praefato
serenissimo principi, domino regi Boemiae, heredibus et suc-
cessoribus suis, regibus Boemiae, in perpetuum securius cave-
atur et omnium dubietatum amputentur calumniae et ne
quibuslibet otiose loquentibus malignandi materia relinquatur,
animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed multa
investigatione praevia et a multis veridica informatione re-
cepta, maturo consilio, una cum universis aliis coelectoribus,
conprineipibus et collegis nostris, tam spiritualibus quam
secularibus, de certa nostra scientia, recognoscimus, dicimus
et dictante conscientia publice profitemur: quod serenissimi
principes et illustres B. reges ab atavis, proavis, avis et proge-
nitoribus suis ab eo tempore, cuius apud homines memoria