1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 494 —
Insuper, quamdiu effectorum praedictorum adversus ini-
mieos nostros assecuti non fuerimus, sibi non tenebimur suffra-
gari; hoc tamen adjecto, quod in hoc medio suis inimicis per
nos vel nostros non cooperabimur vel assistemus opere, con-
silio vel favore, et supradietos galeatos, quos in adjutorium
nobis destinare tenetur, sumptibus et expensis ac refusione
damnorum sine dolo respicere promittit, quamdiu extra nostrum
' dominium fuerint constituti.
Sique limitibus regni Poloniae, suffragio suo obtentis,
aliqui oceupatores de bonis et dominiis ad regnum nostrum
Poloniae non pertinentibus, exterminati vel expulsi fuerint,
medietatem bonorum et dominiorum hujusmodi praedicti d.
Imperatoris et regis Boemiae, residuam vero nostris usibus
decernimus applicandam.
Et omnia et singula, quae in hujusmodi nostris litteris
contenta noscuntur, de verbo ad verbum, sieut ibidem expri-
muntur, ad literam inviolabiliter observare promittimus et
tenemur, sub omnibus modis et conditionibus, prout iu eisdem
litteris sub dato, loco et tempore praelibatis invenitur expressum ;
eo duntaxat excepto, quod de pecuniis omnibus, de quibus
eaedem literae mentionem constituunt, dietus d. Imperator et
B. rex ac fidejussores et compromissores sui liberi sint tota-
liter et penitus absoluti, sicut serenissimus princeps, d. Ludo-
vieus rex Hungariae, frater noster carissimus, praefatum d.
Imperatorem et regem B. de ipsis pecuniis autoritate procu-
ratoria vice et nomine nostris absolvisse dinoscitur et sicut
etiam nos praefatum d. Imperatorem et regem B., fidejussores
et compromissores ipsius ad instar dicti regis Hungariae spe-
eialibus litteris nostris rite quietavimus et liberos dimisimus
ac penitus absolutos.
Si vero (quod absit) praedietum suffragium nobis per
nos requisitus facere vel mittere neglexerit, ex tunc pro eodem
suffragio, quoties neslexerit, ipsum et filios suos, si quos
habuerit Domino permittente, aut eo absque heredibus dece-
dente, illustrem principem, d. Johannem marchionem Moraviae,
fratrem suum praedictum, in eum casum, ubi sibi et regno
Boemiae successerit, debebimus et poterimus ammonere.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile