EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

494

Insuper, quamdiu effectorum praedictorum adversus ini- mieos nostros assecuti non fuerimus, sibi non tenebimur suffra- gari; hoc tamen adjecto, quod in hoc medio suis inimicis per nos vel nostros non cooperabimur vel assistemus opere, con- silio vel favore, et supradietos galeatos, quos in adjutorium nobis destinare tenetur, sumptibus et expensis ac refusione damnorum sine dolo respicere promittit, quamdiu extra nostrum ' dominium fuerint constituti.

Sique limitibus regni Poloniae, suffragio suo obtentis, aliqui oceupatores de bonis et dominiis ad regnum nostrum Poloniae non pertinentibus, exterminati vel expulsi fuerint, medietatem bonorum et dominiorum hujusmodi praedicti d. Imperatoris et regis Boemiae, residuam vero nostris usibus decernimus applicandam.

Et omnia et singula, quae in hujusmodi nostris litteris contenta noscuntur, de verbo ad verbum, sieut ibidem expri- muntur, ad literam inviolabiliter observare promittimus et tenemur, sub omnibus modis et conditionibus, prout iu eisdem litteris sub dato, loco et tempore praelibatis invenitur expressum ; eo duntaxat excepto, quod de pecuniis omnibus, de quibus eaedem literae mentionem constituunt, dietus d. Imperator et B. rex ac fidejussores et compromissores sui liberi sint tota- liter et penitus absoluti, sicut serenissimus princeps, d. Ludo- vieus rex Hungariae, frater noster carissimus, praefatum d. Imperatorem et regem B. de ipsis pecuniis autoritate procu- ratoria vice et nomine nostris absolvisse dinoscitur et sicut etiam nos praefatum d. Imperatorem et regem B., fidejussores et compromissores ipsius ad instar dicti regis Hungariae spe- eialibus litteris nostris rite quietavimus et liberos dimisimus ac penitus absolutos.

Si vero (quod absit) praedietum suffragium nobis per nos requisitus facere vel mittere neglexerit, ex tunc pro eodem suffragio, quoties neslexerit, ipsum et filios suos, si quos habuerit Domino permittente, aut eo absque heredibus dece- dente, illustrem principem, d. Johannem marchionem Moraviae, fratrem suum praedictum, in eum casum, ubi sibi et regno Boemiae successerit, debebimus et poterimus ammonere.



Text viewManuscript line view