1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 408 —
minii, guod sibi in nos et caeteros principes ac principatus
seu ducatus Poloniae rite competit, plenum et notorium jus
habeat in et super Bytumiensi et Coslensi ducatibus et do-
miniis ad eosdem spectantibus, et iidem ducatus ad ipsum
tamquam regem B. et dominum nostrum per mortem illustrium
principum, ducum Bytumiensium et Coslensium, patris et filii,
qui terras easdem et ducatus a praefato domino nostro tam-
quam rege B. neenon ab ipsius regni B. corona in feodum
tenuisse noscuntur, sint jure communi et approbata terrarum
Poloniae laudabili consuetudine de certa nostra scientia legi-
time devoluti ac ad ipsum velut feodi dominum tamquam res
justo titulo devolutae, sicut praemittitur, pertineant pleno jure:
tamen praefatus dominus noster ex innatae sibi benignitatis
officio et gratiosi favoris munificentia nobis indulsit, quod
inter nos mutuo de juribus nobis competentibus experiri pos-
simus et super terris eisdem seu ducatibus viam diffinitionis
seu compositionis amplecti, justitia vel amore.
Nos igitur considerata tam singularis benignitatis gratia,
quae dominus noster praedictus cedendo juri suo praedicto
sibi, ut praemittitur, notorie competenti, nos, statum et con-
ditionem nostram favorose prosequitur, ne tam insignis actus
gratiosae virtutis luat dispendium aut sibi vel suis heredibus,
B. regibus, dominis nostris, in damnum proveniat, quae in
nos munificentia liberali distribuit: protestamur, dicimus,
recognoscimus et ad publieam omnium perducimus notionem,
quod ex hujusmodi cessione gratiosa, quae de meri favoris
pietate processit, nullum praefato domino nostro, regi B., here-
dibus et successoribus suis, B. regibus, dominis nostris, et
ejusdem regni coronae circa futuras devolutiones terrarum
nostrarum, principatuum, ducatuum et pertinentiarum quarum-
libet, quotiens eosdem seu easdem in casu simili vel alio quovis
legitimo titulo vacare continget, possit seu debeat damnum
seu praejudicium generari.
Praesentium etc.
Actum Pragae a. D. 1355, sabbato proximo post diem
S. Wenceslai. -
(Grünhagen II. 422, — Brandl VIII. 318.)
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile