EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

408

minii, guod sibi in nos et caeteros principes ac principatus seu ducatus Poloniae rite competit, plenum et notorium jus habeat in et super Bytumiensi et Coslensi ducatibus et do- miniis ad eosdem spectantibus, et iidem ducatus ad ipsum tamquam regem B. et dominum nostrum per mortem illustrium principum, ducum Bytumiensium et Coslensium, patris et filii, qui terras easdem et ducatus a praefato domino nostro tam- quam rege B. neenon ab ipsius regni B. corona in feodum tenuisse noscuntur, sint jure communi et approbata terrarum Poloniae laudabili consuetudine de certa nostra scientia legi- time devoluti ac ad ipsum velut feodi dominum tamquam res justo titulo devolutae, sicut praemittitur, pertineant pleno jure: tamen praefatus dominus noster ex innatae sibi benignitatis officio et gratiosi favoris munificentia nobis indulsit, quod inter nos mutuo de juribus nobis competentibus experiri pos- simus et super terris eisdem seu ducatibus viam diffinitionis seu compositionis amplecti, justitia vel amore.

Nos igitur considerata tam singularis benignitatis gratia, quae dominus noster praedictus cedendo juri suo praedicto sibi, ut praemittitur, notorie competenti, nos, statum et con- ditionem nostram favorose prosequitur, ne tam insignis actus gratiosae virtutis luat dispendium aut sibi vel suis heredibus, B. regibus, dominis nostris, in damnum proveniat, quae in nos munificentia liberali distribuit: protestamur, dicimus, recognoscimus et ad publieam omnium perducimus notionem, quod ex hujusmodi cessione gratiosa, quae de meri favoris pietate processit, nullum praefato domino nostro, regi B., here- dibus et successoribus suis, B. regibus, dominis nostris, et ejusdem regni coronae circa futuras devolutiones terrarum nostrarum, principatuum, ducatuum et pertinentiarum quarum- libet, quotiens eosdem seu easdem in casu simili vel alio quovis legitimo titulo vacare continget, possit seu debeat damnum seu praejudicium generari.

Praesentium etc.

Actum Pragae a. D. 1355, sabbato proximo post diem S. Wenceslai. -

(Grünhagen II. 422, Brandl VIII. 318.)



Text viewManuscript line view