1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 400 —
volumus appellari; reservata nihilominus nobis, heredibus et
successoribus nostris, B. regibus, facultate et potestate libera,
quoscunque homines de terris, munitionibus, locis et districtibus
nostris praedictis, dum et quotiens nobis placuerit, quaecunque
ratione seu etiam liberalitate arbitrii, ad nostri praesentiam
evocare seu per judices nostros citare, constituere et in judieio
tali juxta morem procedere, sicut regni Boemiae antiqua
et dudum observata tenet et tenuit consuetudo. Si quid autem
adversus praedicta seu alterum ipsorum in contemptum Imperi-
alis nostri decreti fieret per quemcunque, in quacurque digni-
tate, honore vel statu manentem, nos omnia et singula attemptata
seu attemptanda, quocumque modo seu qualitercumque fierent,
annullamus, cassamus, destruimus et auctoritate Imperiali ac de
certa nostra scientia, viribus vaeuamus et pro non factis haberi
decernimus; neque ex his aliquem ad observationem, satisda-
tionem seu quodcunque aliud quomodolibet volumus obligari.
Si quis vero in terra nostra praedicta residentiam faciens
aut bona, res et possessiones habens, ibidem se in prae-
judicium nostri dominii ad aliena judicia traxerit, seu alibi
residens de possessionibus suis sitis in dicto nostro dominio
sub alterius cujuscunque judicio duxerit respondendum, aut
si quis persona de rebus ad dictum dominium nostrum pertinens
aut non pertinens, homines nostros ad aliena judicia citaverit :
decernimus et hoc Imperiali perpetuo sancimus -edicto, quod
citationes hujusmodi et qui se voluntarie citari sustinuerit,
nec non protectores, judices et causidiei, qui se sub colore,
quem illi homines, qui mundleuthe dicuntur vulgariter, solent
praetendere, alterius cujuscunque protectioni commiserint,
seu qui tales in protectionem receperint, et quilibet eorum
specifice et singulariter quadraginta marehas puri auri nomine
poenae componat, ab eisdem et eorum quolibet, quoties contra-
factum fuerit, irremissibiliter exigendas, quas regum et prae-
dieti regni nostri Boemiae usibus decernimus applicandas. Non
obstantibus quibuscunque privilegiis, litteris ab Imperio sacro
seu aliunde obtentis, libertatibus, exemptionibus vel indultis,
statutis, reformationibus et juribus communibus, municipalibus
seu privatis, editis seu edendis in posterum, loquentibus in
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile