EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

400

volumus appellari; reservata nihilominus nobis, heredibus et successoribus nostris, B. regibus, facultate et potestate libera, quoscunque homines de terris, munitionibus, locis et districtibus nostris praedictis, dum et quotiens nobis placuerit, quaecunque ratione seu etiam liberalitate arbitrii, ad nostri praesentiam evocare seu per judices nostros citare, constituere et in judieio tali juxta morem procedere, sicut regni Boemiae antiqua et dudum observata tenet et tenuit consuetudo. Si quid autem adversus praedicta seu alterum ipsorum in contemptum Imperi- alis nostri decreti fieret per quemcunque, in quacurque digni- tate, honore vel statu manentem, nos omnia et singula attemptata seu attemptanda, quocumque modo seu qualitercumque fierent, annullamus, cassamus, destruimus et auctoritate Imperiali ac de certa nostra scientia, viribus vaeuamus et pro non factis haberi decernimus; neque ex his aliquem ad observationem, satisda- tionem seu quodcunque aliud quomodolibet volumus obligari.

Si quis vero in terra nostra praedicta residentiam faciens aut bona, res et possessiones habens, ibidem se in prae- judicium nostri dominii ad aliena judicia traxerit, seu alibi residens de possessionibus suis sitis in dicto nostro dominio sub alterius cujuscunque judicio duxerit respondendum, aut si quis persona de rebus ad dictum dominium nostrum pertinens aut non pertinens, homines nostros ad aliena judicia citaverit : decernimus et hoc Imperiali perpetuo sancimus -edicto, quod citationes hujusmodi et qui se voluntarie citari sustinuerit, nec non protectores, judices et causidiei, qui se sub colore, quem illi homines, qui mundleuthe dicuntur vulgariter, solent praetendere, alterius cujuscunque protectioni commiserint, seu qui tales in protectionem receperint, et quilibet eorum specifice et singulariter quadraginta marehas puri auri nomine poenae componat, ab eisdem et eorum quolibet, quoties contra- factum fuerit, irremissibiliter exigendas, quas regum et prae- dieti regni nostri Boemiae usibus decernimus applicandas. Non obstantibus quibuscunque privilegiis, litteris ab Imperio sacro seu aliunde obtentis, libertatibus, exemptionibus vel indultis, statutis, reformationibus et juribus communibus, municipalibus seu privatis, editis seu edendis in posterum, loquentibus in



Text viewManuscript line view