Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 397 —
quas ipsi reges et alii quicunque contrarium facientes debe-
rent incurrere, in Statutis regni nostri B. saepe dicti suffi-
cienter ac de baronum et procerum nostrorum assensu legitimo
provide cautum exstiterit, tamen ad abundantioris certitudinis
grata praesidia, ne quis per ignorantiam de talibus valeat
excusarl, poenas easdem in aliqua sui parte praesentibus ite-
ramus, decernentes et hoc Imperiali perpetuo statuentes edicto,
quod si quis illustrium regum B. in contemptum Impe-
rialis edieti et regni praejudicium dictas terras, castra, muniti-
ones, praedia, vasallos, vasellagia, jura, jurisdictiones et alia,
quae exprimuntur superius, in toto vel in parte, quibusvis
ingeniis, titulis seu coloribus quaesitis venderet, scinderet,
obligaret, alienaret, permutaret seu a regno et corona B. remo-
veret, nulli poenae corporali reddatur obnoxius, cum non sit.
conveniens, quod regiam majestatem corporalis poena con-
stringat, sed ipsum regem poenam et notam perjurii ipso
facto incurrisse decernimus; principes vero, barones, nobiles
et alii quicunque, eujuseumque dignitatis, gradus, conditionis
vel status existant, qui ad venditionem, scissionem, obligati-
onem, alienationem, permutationem aut remotionem hujusmodi
niterentur, ipso facto reddantur infames et cadant ab omnibus
suis juribus et honore et universa bona ipsorum, mobilia et
immobilia, possessiones et praedia, ubicunque deprehensa
fuerint, ad usus regum B. confiscerentur et ipsi tanquam pro-
ditores infideles, rei laesae majestatis crimine, turbatores pacis
et quietis, dissipatores regni B. et honoris regalis sint ab
omnibus impune usque ad mortem et finale supplicium perse-
quendi, ac ad persecutionem ipsorum omnes indifferenter regni-
со1ае praefati regni Boemiae teneri debebunt et fideliter ae
diligenter intendere, sub poena perditionis omnium jurium,
libertatum, gratiarum et honorum, quibus regalis benignitas
providit eisdem, juxta formam Statutorum regni B. praedicti,
ubi talia plenius exprimuntur.
Teneantur etiam reges B. et sint virtute praesentis
Imperialis edicti ad haec specialiter obligati, ut videlicet
hune articulum de non vendendis, scindendis, alienandis, per-
mutandis seu etiam removendis praedictis omnibus jurent in