EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

397

quas ipsi reges et alii quicunque contrarium facientes debe- rent incurrere, in Statutis regni nostri B. saepe dicti suffi- cienter ac de baronum et procerum nostrorum assensu legitimo provide cautum exstiterit, tamen ad abundantioris certitudinis grata praesidia, ne quis per ignorantiam de talibus valeat excusarl, poenas easdem in aliqua sui parte praesentibus ite- ramus, decernentes et hoc Imperiali perpetuo statuentes edicto,

quod si quis illustrium regum B. in contemptum Impe- rialis edieti et regni praejudicium dictas terras, castra, muniti- ones, praedia, vasallos, vasellagia, jura, jurisdictiones et alia, quae exprimuntur superius, in toto vel in parte, quibusvis ingeniis, titulis seu coloribus quaesitis venderet, scinderet, obligaret, alienaret, permutaret seu a regno et corona B. remo- veret, nulli poenae corporali reddatur obnoxius, cum non sit. conveniens, quod regiam majestatem corporalis poena con- stringat, sed ipsum regem poenam et notam perjurii ipso facto incurrisse decernimus; principes vero, barones, nobiles et alii quicunque, eujuseumque dignitatis, gradus, conditionis vel status existant, qui ad venditionem, scissionem, obligati- onem, alienationem, permutationem aut remotionem hujusmodi niterentur, ipso facto reddantur infames et cadant ab omnibus suis juribus et honore et universa bona ipsorum, mobilia et immobilia, possessiones et praedia, ubicunque deprehensa fuerint, ad usus regum B. confiscerentur et ipsi tanquam pro- ditores infideles, rei laesae majestatis crimine, turbatores pacis et quietis, dissipatores regni B. et honoris regalis sint ab omnibus impune usque ad mortem et finale supplicium perse- quendi, ac ad persecutionem ipsorum omnes indifferenter regni- со1ае praefati regni Boemiae teneri debebunt et fideliter ae diligenter intendere, sub poena perditionis omnium jurium, libertatum, gratiarum et honorum, quibus regalis benignitas providit eisdem, juxta formam Statutorum regni B. praedicti, ubi talia plenius exprimuntur.

Teneantur etiam reges B. et sint virtute praesentis Imperialis edicti ad haec specialiter obligati, ut videlicet hune articulum de non vendendis, scindendis, alienandis, per- mutandis seu etiam removendis praedictis omnibus jurent in



Text viewManuscript line view