EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

394

sicut ex divisione regnorum calamitates horrendae consurgunt et odiosae seditionis scandalo fidelium regnicolarum quies desiderata confunditur, sic adunatis regni viribus in pacis pulehritudine, in fiduciae tabernaculis et opulenta requie fidelis populus conquiescit et gratis laetatur commodis sub grato regimine principis gratiosi.

Sane, desiderantes, ut regni nostri praedicti B. multi-. plieiter dudum sperata felicitas ex ubertatibus et commodis augmento felici proficiat, quibus tam maturae proceritas sin- gulari quadam influentia, quam clarae memoriae illustrium quondam regum B., parentum ac praedecessorum nostrorum, laudabilia quidem et veneranda studia providerunt eidem, consideramus et ad hoc praecipue aciem nostrae mentis con- vertimus,! qualiter infraseriptae civitates, munitiones, castra, terrae, districtus et territoria, quorum et quarum nomina inferius exprimuntur, qui et quae cum praefato regno nostro B. immediate confiant, pro regum illustrium B. et ejusdem regni coronae commodis et profectibus, ad honorem S. R. Imperii non solum expediant, imo necessaria videantur; tum . quia regibus Boemiae ex terris hujusmodi ad electionem R. principis cum caeteris coelectoribus suo tempore faciendam praestatur accedendi securitas; tum quia adminiculo ipsarum reges B. curiam Imperialem de more in Nurnberg celebrari consuevit, pro tractandis Imperii sacri commodis, profectibus et necessitatibus opportunis, ampliori commodo et proniori voluntati non tam valebunt, quam etiam delectabunt accedere; tam quia terrarum hujusmodi spatia regni Boemiae velut insignis membri serenitatis cesareae insignis requirit nobilitas ; tum quia civitates, castra, munitiones et loca, quorum inferius annotatio fiet specifica, post rapinas, spolia, strages et sediti- ones innumeras et periculosa discrimina, quibus singulis via- toribus transitus vetabatur, nunc divinae propitationis munere regis Boemiae regni et nobilium regnicolarum ibidem dispo- nente potentia in tranquillitatem optatae pacis regimine grato conductae, amoena prosperitate gaudentes gaibuslibet merca- toribus, peregrinis viatoribus et personis aliis tutum accessum, statum et transitum indubie pollicentur, ut ex hoe non solum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile