Facsimile view
1101
— 394 —
sicut ex divisione regnorum calamitates horrendae consurgunt
et odiosae seditionis scandalo fidelium regnicolarum quies
desiderata confunditur, sic adunatis regni viribus in pacis
pulehritudine, in fiduciae tabernaculis et opulenta requie
fidelis populus conquiescit et gratis laetatur commodis sub
grato regimine principis gratiosi.
Sane, desiderantes, ut regni nostri praedicti B. multi-.
plieiter dudum sperata felicitas ex ubertatibus et commodis
augmento felici proficiat, quibus tam maturae proceritas sin-
gulari quadam influentia, quam clarae memoriae illustrium
quondam regum B., parentum ac praedecessorum nostrorum,
laudabilia quidem et veneranda studia providerunt eidem,
consideramus et ad hoc praecipue aciem nostrae mentis con-
vertimus,! qualiter infraseriptae civitates, munitiones, castra,
terrae, districtus et territoria, quorum et quarum nomina
inferius exprimuntur, qui et quae cum praefato regno nostro
B. immediate confiant, pro regum illustrium B. et ejusdem
regni coronae commodis et profectibus, ad honorem S. R.
Imperii non solum expediant, imo necessaria videantur; tum .
quia regibus Boemiae ex terris hujusmodi ad electionem R.
principis cum caeteris coelectoribus suo tempore faciendam
praestatur accedendi securitas; tum quia adminiculo ipsarum
reges B. curiam Imperialem de more in Nurnberg celebrari
consuevit, pro tractandis Imperii sacri commodis, profectibus
et necessitatibus opportunis, ampliori commodo et proniori
voluntati non tam valebunt, quam etiam delectabunt accedere;
tam quia terrarum hujusmodi spatia regni Boemiae velut
insignis membri serenitatis cesareae insignis requirit nobilitas ;
tum quia civitates, castra, munitiones et loca, quorum inferius
annotatio fiet specifica, post rapinas, spolia, strages et sediti-
ones innumeras et periculosa discrimina, quibus singulis via-
toribus transitus vetabatur, nunc divinae propitationis munere
regis Boemiae regni et nobilium regnicolarum ibidem dispo-
nente potentia in tranquillitatem optatae pacis regimine grato
conductae, amoena prosperitate gaudentes gaibuslibet merca-
toribus, peregrinis viatoribus et personis aliis tutum accessum,
statum et transitum indubie pollicentur, ut ex hoe non solum