1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 385 —
Nos Gerlaeus, D. gr. sanctae Moguntinensis ecclesiae
archiepiscopus, sacri Imperii per Germaniam archicancellarius.
Notum faeimus praesentium inspectoribus et auditoribus uni-
versis. Quamvis litterae serenissimi ac invictissimi prin-
eipis et domini, d. Karoli, Romanorum semper augusti et Boemiae
regis, domini nostri gratiosi, quas super obligatione et iufra-
scriptis suis pignoribus, vid. civitate Egrensi et eius terri-
torio, necnon castris et munitionibns Flozz et Parksteyn et
eorum pertinentiis pridem obtinuit, quasque clarae memoriae
illustres principes, quondam reges B., progenitores sui, ex nota-
bilibus causis a saero Romano Imperio obtinuisse noscuntur,
sinistri casus odiosis eventibus crematae et perditae fuerint
et sint, quod eorum praesidio uti non potest ad ostensionem
sui iuris, sicut eisdem merito uteretur: tamen cum eadem
obligatio seu pignoratio nota sit publice et nos de conditione
obligationis huiusmodi simus plene et sufficienter instrueti, vid.
quod praefata Egrensis civitas cum suo territorio, necnon
castra seu munitiones Flozz. et Parkstein cum omnibus suis
pertinentiis regno et coronae B. pro quadraginta millibus mar-
carum puri argenti, quinque florenis cum dimidio florentini
ponderis pro marca qualibet computandis, à sacro Romano
Imperio rite fuerint obligata et progenitores ac praedecessores
sui, reges Boemiae illustres, in possessione praefatorum pignorum
fuerint et ipse dominus noster praedietus eadem pignora rite
possideat in praesenti: |
Consideratis igitur multiplicibus favoribus et gratiis et
fructuosa diligentia, necnon laboribus indefessis, quibus prae-
fatus dominus noster ad honorem et utilitatem sacri Imperii
fideliter et frequenter intendit, inspectis etiam notabilibus et
studiosis obsequiis, quae progenitores sui, quondam reges Boe-
miae, ipsi sacro Imperio reverenter et utiliter saepius osten-
disse noscuntur, cum praefatum regnum Boemiae imperialis
coronae dignum quidem et nobile membrum existat, dampnis
huiusmodi, quibus praefatum regnum Boemiae ex praemissis
eventibus gravari valeret, desideramus occurrere sapienter,
nominatim ob illam fidem, qua velut princeps elector sacro
tenemur Imperio, ne praefatus dominus noster et regnum
Codex jur. boh. II. 1. 25
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile