EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

385

Nos Gerlaeus, D. gr. sanctae Moguntinensis ecclesiae archiepiscopus, sacri Imperii per Germaniam archicancellarius. Notum faeimus praesentium inspectoribus et auditoribus uni- versis. Quamvis litterae serenissimi ac invictissimi prin- eipis et domini, d. Karoli, Romanorum semper augusti et Boemiae regis, domini nostri gratiosi, quas super obligatione et iufra- scriptis suis pignoribus, vid. civitate Egrensi et eius terri- torio, necnon castris et munitionibns Flozz et Parksteyn et eorum pertinentiis pridem obtinuit, quasque clarae memoriae illustres principes, quondam reges B., progenitores sui, ex nota- bilibus causis a saero Romano Imperio obtinuisse noscuntur, sinistri casus odiosis eventibus crematae et perditae fuerint et sint, quod eorum praesidio uti non potest ad ostensionem sui iuris, sicut eisdem merito uteretur: tamen cum eadem obligatio seu pignoratio nota sit publice et nos de conditione obligationis huiusmodi simus plene et sufficienter instrueti, vid. quod praefata Egrensis civitas cum suo territorio, necnon castra seu munitiones Flozz. et Parkstein cum omnibus suis pertinentiis regno et coronae B. pro quadraginta millibus mar- carum puri argenti, quinque florenis cum dimidio florentini ponderis pro marca qualibet computandis, à sacro Romano Imperio rite fuerint obligata et progenitores ac praedecessores sui, reges Boemiae illustres, in possessione praefatorum pignorum fuerint et ipse dominus noster praedietus eadem pignora rite possideat in praesenti: |

Consideratis igitur multiplicibus favoribus et gratiis et fructuosa diligentia, necnon laboribus indefessis, quibus prae- fatus dominus noster ad honorem et utilitatem sacri Imperii fideliter et frequenter intendit, inspectis etiam notabilibus et studiosis obsequiis, quae progenitores sui, quondam reges Boe- miae, ipsi sacro Imperio reverenter et utiliter saepius osten- disse noscuntur, cum praefatum regnum Boemiae imperialis coronae dignum quidem et nobile membrum existat, dampnis huiusmodi, quibus praefatum regnum Boemiae ex praemissis eventibus gravari valeret, desideramus occurrere sapienter, nominatim ob illam fidem, qua velut princeps elector sacro tenemur Imperio, ne praefatus dominus noster et regnum

Codex jur. boh. II. 1. 25



Text viewManuscript line view