1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 271 —
episcopi dextra laevaque honorifice parati, habentes sanctorum
reliquias collo pendentes, a cuius latere non discedant usque ad
finem; ducant eum in medium ecclesiae ante altare. Sanctae
Crueis, archiepiscopo et processione praecedentibus.
Inter archiepiscopum et principem de thalamo exeuntes
ordinate procedant principes et barones, insignia regalia, vide-
licet coronam, sceptrum, pomum, gladium et caetera deferentes,
quos camerarius regni Boemiae baccello eis viam parans prae-
cedet. Quae insignia omnia in altari sancti Viti, cum ibidem
perveniren*, honorifice reponant.
Processio autem erit a thalamo iam dicto per salam
regiam exeundo per portam, quae respicit sanctum Georgium,
et in eorum transitu magna campana sonetur Cum autem
exierint de thalamo, unus ex episcopis incipiat responsorium
istud: ,Eece — ergo enim Dominus."
Quo finito et principe in medio ecclesiae ante altare Sanctae
Crucis reverenter statuto, dicatur a clericis haec antiphona:
,Firmetur manus — faciem tuam. Alleluja." Psalmus: ,Miseri-
cordias Domini. Gloria patri. Sicut erat in principio. Firmetur
manus tua. (Iterando.) Quo finito unus ex episcopis dieat hanc
orationem: , Deus qui scis — valeat et prodesse. Per Dominum... .^
Tune princeps adoratis reliquiis sanetorum in altari
Sanctae Crucis positis, cum processione ante altare sancti Viti
deducatur et ibi super sede regaliter praeparata prostrato et
aliis principibus, episcopis et praelatis in suis sedibus similiter
decenter praeparatis constitutis, unus episcoporum incipiat
psalmum: ,Exaudiat te. ..* Quo finito dieat verbum: ,Domine,
salvum fac regem. Deus, humilium institutor, qui nos Sancti
Spiritus illustratione consolaris, praetende super hunc famulum
tuum N. gratiam tuam, ut per eum tuum in nobis adesse sen-
tiamus adventum. Per omnia ...* Alius episcopis: ,Omnipotens
— gereatur. Per Christum . . .*
Hoc facto fiat sermo ad clerum et alter ad populum sub
eodem tempore, breviter. |
Postea metropolitanus mediocri distinctaque voce prin-
cipem interroget: „Vis sanctam fidem a katholicis viris traditam
tenere et operibus iustis servire?" Respondeat: „Volo.* Inter-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile