EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

271

episcopi dextra laevaque honorifice parati, habentes sanctorum reliquias collo pendentes, a cuius latere non discedant usque ad finem; ducant eum in medium ecclesiae ante altare. Sanctae Crueis, archiepiscopo et processione praecedentibus.

Inter archiepiscopum et principem de thalamo exeuntes ordinate procedant principes et barones, insignia regalia, vide- licet coronam, sceptrum, pomum, gladium et caetera deferentes, quos camerarius regni Boemiae baccello eis viam parans prae- cedet. Quae insignia omnia in altari sancti Viti, cum ibidem perveniren*, honorifice reponant.

Processio autem erit a thalamo iam dicto per salam regiam exeundo per portam, quae respicit sanctum Georgium, et in eorum transitu magna campana sonetur Cum autem exierint de thalamo, unus ex episcopis incipiat responsorium istud: ,Eece ergo enim Dominus."

Quo finito et principe in medio ecclesiae ante altare Sanctae Crucis reverenter statuto, dicatur a clericis haec antiphona: ,Firmetur manus faciem tuam. Alleluja." Psalmus: ,Miseri- cordias Domini. Gloria patri. Sicut erat in principio. Firmetur manus tua. (Iterando.) Quo finito unus ex episcopis dieat hanc orationem: , Deus qui scis valeat et prodesse. Per Dominum... .^

Tune princeps adoratis reliquiis sanetorum in altari Sanctae Crucis positis, cum processione ante altare sancti Viti deducatur et ibi super sede regaliter praeparata prostrato et aliis principibus, episcopis et praelatis in suis sedibus similiter decenter praeparatis constitutis, unus episcoporum incipiat psalmum: ,Exaudiat te. ..* Quo finito dieat verbum: ,Domine, salvum fac regem. Deus, humilium institutor, qui nos Sancti Spiritus illustratione consolaris, praetende super hunc famulum tuum N. gratiam tuam, ut per eum tuum in nobis adesse sen- tiamus adventum. Per omnia ...* Alius episcopis: ,Omnipotens gereatur. Per Christum . . .*

Hoc facto fiat sermo ad clerum et alter ad populum sub eodem tempore, breviter. |

Postea metropolitanus mediocri distinctaque voce prin- cipem interroget: Vis sanctam fidem a katholicis viris traditam tenere et operibus iustis servire?" Respondeat: Volo.* Inter-



Text viewManuscript line view