EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

96

Ad fastigia sceptrigeri diadematis, divina disponente clementia, sublimati, ad hoc ferventibus votis intendimus, ut nostri regiminis tempore nostrae dicioni subiectis libertas optata proveniat, vitentur pericula ac a malignorum protecti incursibus quiete sedeant, sedendo quiescant in pulcritudine pacis, in tabernaculis fiduciae ac temporalium maneant requie opulenta. quod tune salubrius fieri et commodius expediri credimus, si ius suum tribuatur cuilibet et ultra debitum non artetur. Hoc sane attendentes, omnes regni nostri Boemiae et Moraviae principes, ecclesiasticos et seculares, barones, nobiles, praelatos, clericos et uniuersos nostrae dicioni subiectos, pio favoris ap- plausu fauorabiliter amplectentes, eisdem duximus promittendum :

I. Quod omnia eorum jura, consuetudines, quae et quas a nostris habuerint et habere consveverunt praedecessoribus, rata habere volumus et tenere et eadem inconvulsa conser- vare, necnon quod omnia eorum privilegia, quae a nostris habent praedecessoribus, volumus nostris confirmare sigillis.

IL Praeterea ut nostri subiecti uberiorem nostrae pietatis sentiant benivoleneiam, promittimus, vt nullam steuram vel exactionem, quae berna vulgariter dícitur, nisi nos vxorem ducere contingeret, seu in liberorum nostrorum, filiorum et filiarum, eoniugali eopulaeione, ab eis aliquatenus exigemus.

IIL Ceterum, ut nostri regni regnicolas ad voluntaria pro- vocemus obsequia, pollieemur eisdem, quod numquam alicui alteri quam Moravo in Moravia aliquod officium suppae com- mittemus. |

IV. Insuper commani voto parentum affectantium succes- sjonem suam devolvi ad posteros, clementer assentientes, ims, quod. liberis, filiis et filiabus seu fratribus, eorumve filiis infra quartam generationem extantibus, alicuius nostri subditi bona ad nos tamquam vacantia, nisi propter crimen confis- canda forent, devolvantur, seu nostro aerario applicentur.

V. Porro ut suis utilitatibus nostri subditi quietius intendant et commodius conquiescant, hane eis dusimus facere gratiam specialem, quod ultra metas regni nostri Boemiae et marchi- onatus Morauiae, ad quorum defensionem principes, barones, nobiles regni nostri Boemiae et marchionatus Morauiae contra


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile