— 96 —
Ad fastigia sceptrigeri diadematis, divina disponente
clementia, sublimati, ad hoc ferventibus votis intendimus, ut
nostri regiminis tempore nostrae dicioni subiectis libertas
optata proveniat, vitentur pericula ac a malignorum protecti
incursibus quiete sedeant, sedendo quiescant in pulcritudine pacis,
in tabernaculis fiduciae ac temporalium maneant requie opulenta.
quod tune salubrius fieri et commodius expediri credimus, si ius
suum tribuatur cuilibet et ultra debitum non artetur. Hoc
sane attendentes, omnes regni nostri Boemiae et Moraviae
principes, ecclesiasticos et seculares, barones, nobiles, praelatos,
clericos et uniuersos nostrae dicioni subiectos, pio favoris ap-
plausu fauorabiliter amplectentes, eisdem duximus promittendum :
I. Quod omnia eorum jura, consuetudines, quae et quas
a nostris habuerint et habere consveverunt praedecessoribus,
rata habere volumus et tenere et eadem inconvulsa conser-
vare, necnon quod omnia eorum privilegia, quae a nostris
habent praedecessoribus, volumus nostris confirmare sigillis.
IL Praeterea ut nostri subiecti uberiorem nostrae pietatis
sentiant benivoleneiam, promittimus, vt nullam steuram vel
exactionem, quae berna vulgariter dícitur, nisi nos vxorem
ducere contingeret, seu in liberorum nostrorum, filiorum et
filiarum, eoniugali eopulaeione, ab eis aliquatenus exigemus.
IIL Ceterum, ut nostri regni regnicolas ad voluntaria pro-
vocemus obsequia, pollieemur eisdem, quod numquam alicui
alteri quam Moravo in Moravia aliquod officium suppae com-
mittemus. |
IV. Insuper commani voto parentum affectantium succes-
sjonem suam devolvi ad posteros, clementer assentientes,
ims, quod. liberis, filiis et filiabus seu fratribus, eorumve filiis
infra quartam generationem extantibus, alicuius nostri subditi
bona ad nos tamquam vacantia, nisi propter crimen confis-
canda forent, devolvantur, seu nostro aerario applicentur.
V. Porro ut suis utilitatibus nostri subditi quietius intendant
et commodius conquiescant, hane eis dusimus facere gratiam
specialem, quod ultra metas regni nostri Boemiae et marchi-
onatus Morauiae, ad quorum defensionem principes, barones,
nobiles regni nostri Boemiae et marchionatus Morauiae contra