EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

266

habere volumus et tenere et eadem inconvulsa conservare, nee non quod omnia privilegia eorum, quae a nostris habent praedecessoribus, volumus nostris confirmare sigillis.

Praeterea ut nostri subjecti uberioris nostrae pietatis sentiant benivolentiam, promittimus, quod nullam steuram vel exactionem, que berna vulg. dieitur, nisi nos uxorem ducere contingerit vel aliquem filiorum et filiarum nostrarum tradere copulationi coniungali, ab eis aliquatenus exigemus.

Ceterum ut regni nostri incolas ad voluntaria provocemus obsequia, pollicemur eisdem, quod nunquam alicui alteri quam Moravo in Moravia et Boemo in Boemia | aliguod officium committemus. |

Insuper communi voto parentum, affectantium succes- sionem et bona sua devolvi ad posteros, clementer assenti- entes volumus, quod liberis, filiis et filiabus, seu fratribus eorum- que filis usque ad quartam generationem non existentibus alicuius subditi nostri bona ad nos, tanquam ad regem, vacantia, nisi propter crimen confiscanda forent, devolvantur ceu nostro aerario applicentur.

- Porro ut suis utilitatibus nostri subditi quietius intendant et commodius eonquiescant, hane eis gratiam duximus facere specialem, quod ultra metas regni nostri Boemiae nobiles eiusdem regni et marchionatus Moraviae pro subiugatione alterius terrae eos invitos nullatenus compellemus.

(Pelzel K. Carl IV. I. 192, Gelnhausen Collectarius : Hoffmann Samlung ungedruckter Nachrichten 1787, LXVIL) -

257. Carolus Rom. et B. rex, statuit, archiepiscopos Pragenses debere in posterum reges B. coronare, eisdem diadema imponere ac gladium, pomum et sceptrum cae- teraque insignia regalia cum solempnitate debita tradere, revocans et irritans omnia jura archiepiscoporum Mogun- tinensium cirea eandem coronationem.

1347, 1. Septembris. O řádu korunování kraluov českých. List pod zlatü hullí ciesaïe Karla potvrzuje, Ze kralóm českým prislusí korunovani a mazaní od arci- biskupa Pražského.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile