EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
266

[2]
habere volumus et tenere et eadem inconvulsa conservare,
[3]
nee non quod omnia privilegia eorum, quae a nostris habent
[4]
praedecessoribus, volumus nostris confirmare sigillis.

[5]
Praeterea ut nostri subjecti uberioris nostrae pietatis
[6]
sentiant benivolentiam, promittimus, quod nullam steuram vel
[7]
exactionem, que berna vulg. dieitur, nisi nos uxorem ducere
[8]
contingerit vel aliquem filiorum et filiarum nostrarum tradere
[9]
copulationi coniungali, ab eis aliquatenus exigemus.

[10]
Ceterum ut regni nostri incolas ad voluntaria provocemus
[11]
obsequia, pollicemur eisdem, quod nunquam alicui alteri quam
[12]
Moravo in Moravia et Boemo in Boemia | aliguod officium
[13]
committemus. |

[14]
Insuper communi voto parentum, affectantium succes-
[15]
sionem et bona sua devolvi ad posteros, clementer assenti-
[16]
entes volumus, quod liberis, filiis et filiabus, seu fratribus eorum-
[17]
que filis usque ad quartam generationem non existentibus
[18]
alicuius subditi nostri bona ad nos, tanquam ad regem, vacantia,
[19]
nisi propter crimen confiscanda forent, devolvantur ceu nostro
[20]
aerario applicentur.

[21]
- Porro ut suis utilitatibus nostri subditi quietius intendant
[22]
et commodius eonquiescant, hane eis gratiam duximus facere
[23]
specialem, quod ultra metas regni nostri Boemiae nobiles
[24]
eiusdem regni et marchionatus Moraviae pro subiugatione
[25]
alterius terrae eos invitos nullatenus compellemus.

[26]
(Pelzel K. Carl IV. I. 192, Gelnhausen Collectarius :
[27]
Hoffmann Samlung ungedruckter Nachrichten 1787, LXVIL) -

[28]
257. Carolus Rom. et B. rex, statuit, archiepiscopos
[29]
Pragenses debere in posterum reges B. coronare, eisdem
[30]
diadema imponere ac gladium, pomum et sceptrum cae-
[31]
teraque insignia regalia cum solempnitate debita tradere,
[32]
revocans et irritans omnia jura archiepiscoporum Mogun-
[33]
tinensium cirea eandem coronationem.

[34]
1347, 1. Septembris.
[35]
O řádu korunování kraluov českých. List pod zlatü hullí ciesaïe
[36]
Karla potvrzuje, Ze kralóm českým prislusí korunovani a mazaní od arci-
[37]
biskupa Pražského.


Text viewFacsimile