EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

265

tatem genealogam, guae sunt et esse dicunt inter excellentem et praepotentem principem, d. Karolum D. gr. regem Roma- norum et Boemiae, nostrum carissimum fratrem, ab una parte, et nos et nostros pueros, suos nepotes, ab altera: promittimus bona fide et iuravimus, quod nos custodiemus pro nostro posse honorem, profectum et statum dieti nostri fratris. Et si nos sciemus, quod aliqui eundem vellent gravare in persona vel in bonis, nos ipsos eis opponemus et impediemus toto nostro posse.

In testimonium huius nos fecimus sigillari has literas de sigillo nostro secreto.

Datum in nostris tentoriis prope Lomberies die «quarta Augusti a. D. 1347.

(Pelzel, Karl IV. Urk. 139. Chytil VII. 717.)

256. Promissio Caroli marchionis de juribus et privilegiis Boemiae et Moraviae conservandis.

1947, s. 1. et d.

Karolus divina favente clementia . . . universis regni Boemiae et marchionatus nostri Moraviae, quibus noscere fuerit opportunum, salutem et gratiae incrementum.

Ad sceptrigeri fastigia diadematis divina disponente clementia sublimati ad hoc ferventibus votis intendimus, ut nostri regiminis tempore nostrae dicioni sabjeetis libertas optata proveniat, vitentur pericula et a malignorum protecti incursibus quiete sedeant, sedendo conquiescant et in pulchri- tudine pacis et in tabernaculis fiduciae et temporalium requie maneant opulenta, quod tunc salubrius fieri et commodius expedire credimus, si ius suum tribuatur cuilibet et ultra debitum non arctetur.

Hoc sane attendentes omnes regni nostri Boemiae et marchionatus M. principes, ecclesiasticos et saeculares, barones, praelatos, clericos et universos nostrae dicioni subjectos pio favoris applausu favorabiliter amplectentes eisdem duximus pro- mittendum, quod omnia iura et consuetudines, quae et quas a nostris habuerunt et habere dinoscuntur praedecessoribus, rata


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile