EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
265

[2]
tatem genealogam, guae sunt et esse dicunt inter excellentem
[3]
et praepotentem principem, d. Karolum D. gr. regem Roma-
[4]
norum et Boemiae, nostrum carissimum fratrem, ab una parte,
[5]
et nos et nostros pueros, suos nepotes, ab altera: promittimus
[6]
bona fide et iuravimus, quod nos custodiemus pro nostro posse
[7]
honorem, profectum et statum dieti nostri fratris. Et si nos
[8]
sciemus, quod aliqui eundem vellent gravare in persona vel in
[9]
bonis, nos ipsos eis opponemus et impediemus toto nostro posse.

[10]
In testimonium huius nos fecimus sigillari has literas de
[11]
sigillo nostro secreto.

[12]
Datum in nostris tentoriis prope Lomberies die «quarta
[13]
Augusti a. D. 1347.

[14]
(Pelzel, Karl IV. Urk. 139. Chytil VII. 717.)

[15]
256. Promissio Caroli marchionis de juribus et
[16]
privilegiis Boemiae et Moraviae conservandis.

[17]
1947, s. 1. et d.

[18]
Karolus divina favente clementia . . . universis regni
[19]
Boemiae et marchionatus nostri Moraviae, quibus noscere
[20]
fuerit opportunum, salutem et gratiae incrementum.

[21]
Ad sceptrigeri fastigia diadematis divina disponente
[22]
clementia sublimati ad hoc ferventibus votis intendimus, ut
[23]
nostri regiminis tempore nostrae dicioni sabjeetis libertas
[24]
optata proveniat, vitentur pericula et a malignorum protecti
[25]
incursibus quiete sedeant, sedendo conquiescant et in pulchri-
[26]
tudine pacis et in tabernaculis fiduciae et temporalium requie
[27]
maneant opulenta, quod tunc salubrius fieri et commodius
[28]
expedire credimus, si ius suum tribuatur cuilibet et ultra
[29]
debitum non arctetur.

[30]
Hoc sane attendentes omnes regni nostri Boemiae et
[31]
marchionatus M. principes, ecclesiasticos et saeculares, barones,
[32]
praelatos, clericos et universos nostrae dicioni subjectos pio
[33]
favoris applausu favorabiliter amplectentes eisdem duximus pro-
[34]
mittendum, quod omnia iura et consuetudines, quae et quas a
[35]
nostris habuerunt et habere dinoscuntur praedecessoribus, rata


Text viewFacsimile