EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM XXV.

De coronacione domini Karuli, regis electi Romanorum, in regem Boemorum.

Dominus Deus omnipotens, qui continet in se virtutum cunctarum excel- lenciam summamque perfeccionem, et omnibus ex sua potestate entibus esse lar- gitur, rector et gubernator existens universorum, a nullo quoque adiutus nec di- rectus nec est cunctis in rebus? que eius regimini non subiciatur et ab ipso suam essenciam non sorciatur. Eodem quoque universa ad debitum finem dirigente providit et ordinavit illustrem et egregium principem dominum Karulum, here- dem regni Boemie, in regem Romanorum ac Boemorum, non solum hiis regnis sed et universe" sancte ecclesie in hac laudabili persona laudabiliter providendo. Huius rei gracia ex divina clemencia Romanorum Boemorumque regnis post turbulenta et inordinata tempora quasi aurea secula advenerunt, ut liquet ex cau- sis legitimis et preclaris. Unde venit hora et nunc est, in qua tota tetra* Ludovicice fraudis ac Bavarine caliginis nox precessit et dies illuxit, in qua iustorum semita quasi lux splendens suscepit incrementum, crescens in diem perfectam, in qua sta- tus eliminatur scismatice pravitatis, qui quam plures obumbrabat nubilo cecitatis.

Ceterum cum prefatus dominus in terra Tyrolis subiugatis suis adversariis, castris municionibusque plurimis obtentis Pragam revertitur! de Tridento, et ante- quam ascenderet ad apices imperatorie maiestatis, voluit prius in regem Boemie coronari. Preparatis quoque cunctis necessariis et provisis ad tam magnificum et celebre convivium celebrandum, omnibusque circumstanciis adiunctis huic glo- riose solempnitati, *coronatus est itaque corona illa, qua patre vivente debuit coro- nari, in qua inpendit plura milia marcarum?. Et quia obtulerat ipsam Deo et beato Wenceslao, salutem anime sue desiderans et suorum successorum nec non proven- tus ecclesie Pragensis ampliare, ordinavit, quod reges sibi succedentes eadem corona coronarentur et quod quilibet eorum ecclesie prefate offerret marcas du- centas, ut pro eisdem reditus prepararentur dominis canonicis et ceteris mansio- nariis equa particione, et quod de hiis prelibatis regibus anniversaria solempniter agerentur. Et hec ad instanciam domini regis literis papalibus sunt firmiter*? roborata?.

^ cunctis in rebus H lin rebus cunctis W 5 universe H l universali W ¢ tetra H | terra W

d *.* HL | deest W (secundum Loserth, nunc laes.)

1) Verba Francisci veritati non convenire videntur. Karolus mense Februario a. 1347 in Italiam et Tyrolim profectus est el die 15^ m. Martii Tridento in publicum prodüil. Cum suo exercitu quidem ad castrum Tyrol pervenit, sed cum autem a Ludvico Brandenburgensi reiectus esset, contentionem Tyrolis recuberandae deposuit et mense Augusto in Boemiam rediit.

2) De insignibus regni cf. Skybovd, Klenoty, p. 64 sqq.

3) Cf. bullam Clementis VI. die 6? m. Maii a. 1346 datam (v. MBV I, n. 386; RBM IV, n. 1698).

200


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile