EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

[2]

[3]
CAPITULUM XXV.

[4]
De coronacione domini Karuli, regis electi Romanorum, in regem Boemorum.

[5]
Dominus Deus omnipotens, qui continet in se virtutum cunctarum excel-
[6]
lenciam summamque perfeccionem, et omnibus ex sua potestate entibus esse lar-
[7]
gitur, rector et gubernator existens universorum, a nullo quoque adiutus nec di-
[8]
rectus nec est cunctis in rebus? que eius regimini non subiciatur et ab ipso suam
[9]
essenciam non sorciatur. Eodem quoque universa ad debitum finem dirigente
[10]
providit et ordinavit illustrem et egregium principem dominum Karulum, here-
[11]
dem regni Boemie, in regem Romanorum ac Boemorum, non solum hiis regnis
[12]
sed et universe" sancte ecclesie in hac laudabili persona laudabiliter providendo.
[13]
Huius rei gracia ex divina clemencia Romanorum Boemorumque regnis post
[14]
turbulenta et inordinata tempora quasi aurea secula advenerunt, ut liquet ex cau-
[15]
sis legitimis et preclaris. Unde venit hora et nunc est, in qua tota tetra* Ludovicice
[16]
fraudis ac Bavarine caliginis nox precessit et dies illuxit, in qua iustorum semita
[17]
quasi lux splendens suscepit incrementum, crescens in diem perfectam, in qua sta-
[18]
tus eliminatur scismatice pravitatis, qui quam plures obumbrabat nubilo cecitatis.

[19]
Ceterum cum prefatus dominus in terra Tyrolis subiugatis suis adversariis,
[20]
castris municionibusque plurimis obtentis Pragam revertitur! de Tridento, et ante-
[21]
quam ascenderet ad apices imperatorie maiestatis, voluit prius in regem Boemie
[22]
coronari. Preparatis quoque cunctis necessariis et provisis ad tam magnificum et
[23]
celebre convivium celebrandum, omnibusque circumstanciis adiunctis huic glo-
[24]
riose solempnitati, *coronatus est itaque corona illa, qua patre vivente debuit coro-
[25]
nari, in qua inpendit plura milia marcarum?. Et quia obtulerat ipsam Deo et beato
[26]
Wenceslao, salutem anime sue desiderans et suorum successorum nec non proven-
[27]
tus ecclesie Pragensis ampliare, ordinavit, quod reges sibi succedentes eadem
[28]
corona coronarentur et quod quilibet eorum ecclesie prefate offerret marcas du-
[29]
centas, ut pro eisdem reditus prepararentur dominis canonicis et ceteris mansio-
[30]
nariis equa particione, et quod de hiis prelibatis regibus anniversaria solempniter
[31]
agerentur. Et hec ad instanciam domini regis literis papalibus sunt firmiter*?
[32]
roborata?.

[33]

[34]
^ cunctis in rebus H lin rebus cunctis W
[35]
5 universe H l universali W
[36]
¢ tetra H | terra W

[37]
d *.* HL | deest W (secundum Loserth, nunc laes.)

[38]
1) Verba Francisci veritati non convenire videntur. Karolus mense Februario a. 1347 in Italiam et Tyrolim profectus est el die 15^
[39]
m. Martii Tridento in publicum prodüil. Cum suo exercitu quidem ad castrum Tyrol pervenit, sed cum autem a Ludvico
[40]
Brandenburgensi reiectus esset, contentionem Tyrolis recuberandae deposuit et mense Augusto in Boemiam rediit.

[41]
2) De insignibus regni cf. Skybovd, Klenoty, p. 64 sqq.

[42]
3) Cf. bullam Clementis VI. die 6? m. Maii a. 1346 datam (v. MBV I, n. 386; RBM IV, n. 1698).

[43]
200


Text viewFacsimile