EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

multum urbem Romanam asserens ipsam esse sanctam civitatem patriarchalem, sepultura beatorum apostolorum Petri et Pauli honoratam; et plura aliorum sanctorum corpora per Romanos sunt illuc translata, ipsa quoque est sanctificata sanguine sanctorum martirum multorum milium ibidem pro nomine Dei inte- remptorum, unde asserit beatus Gregorius, quod in urbe Romana sanctorum martirum pro nomine Christi et pro fide katholica passorum corpora requiescere ultra sex milia pro qualibet die anni. O, qualis est hec civitas apostolica, pat- riarchalis, imperialis et quantis laudibus extollenda, ubi sedes est beati Petri apostoli, et quantis preconiis predicanda et honoris titulo cunctis preferenda. Unde evidenter apparet, quod ipsa est a Deo eterno electa, ut que hactenus erroris magistra fuerat et falsitatis, fieret postmodum discipula veritatis. Unde de ipsa est scriptum: De civitate, quam elegi, veniet vobis salus et videbunt oculi vestri et gaudebit cor vestrum. *Et sic nulla in mundo civitas vero tot habet corpora et reliquias sancto- rum**, Sic omnes excedit in sanctorum? habundancia et multitudine indul- genciarum. Ceterum approbacio et confirmacio anni gracie per dominum papam facta sequitur in hiis scriptis:

Cunctorum piissimus opifex salutifero crucis agone, quem pro assumpte nature liberacione subierat, triumphaliter consumato, redire disponens ad patris dexteram, unde venit. Ut conditum redemptumque gregem conformi fulciret pre- sidio, hominibus hominem pretulit Deus homo alium, videlicet Petrum, humanita- te divinitatis expressorem, prelatum et apostolice milicie signiferum et primatem. Inter ceteros sacre cooperacionis ministros preclaro eleccionis vase et gencium lumine beato Paulo apostolo sibi in partem sollicitudinis coadunato, signanter tamen in Petrum et per eum in omnes sibi canonice succedentes, sic potestatis summam transfudit in terris, ut acceptis celicis clavibus fierent celestis regni ianitores, quarum quidem ministerio interdum pro subditorum salute liberalius est utendum. Quoniam mortalium condicio lubrica ex infecte radicis traduce viciata fuit, in proclive malorum generali parvitate dilabitur, ita generalis ope levaminis noscitur indigere. Hoc pio versans in pectore felicis recordacionis Bonifacius papa VIII, predecessor noster, sub certa forma suis expressa litteris cunctis fidelibus quocunque a nativitate Salvatoris nostri anno centesimo - futuris perpetuo numerando temporibus - dictorum apostolorum sacratissimas in urbe Romana basilicas devote visitantibus omnim peccatorum remissionem plenis- simam fuit misericorditer impartitus. Verum quoniam etatis humane angusta mortalitas est obnoxia* casibus, tanto periculorum agmine conclusa, ut paucissimis respective contingat ad metam dicti centesimi pervenire, nos licet immeriti eius

2 *-* WI dest H

^ sanctorum H | om. W

* quem WIque H

4 assumpte Wl assumpto H * obnoxia W l obnoxa H

f licec Wl vero H

197


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile