[1] |
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
multum urbem Romanam asserens ipsam esse sanctam civitatem patriarchalem,
|
---|
[4] |
sepultura beatorum apostolorum Petri et Pauli honoratam; et plura aliorum
|
---|
[5] |
sanctorum corpora per Romanos sunt illuc translata, ipsa quoque est sanctificata
|
---|
[6] |
sanguine sanctorum martirum multorum milium ibidem pro nomine Dei inte-
|
---|
[7] |
remptorum, unde asserit beatus Gregorius, quod in urbe Romana sanctorum
|
---|
[8] |
martirum pro nomine Christi et pro fide katholica passorum corpora requiescere
|
---|
[9] |
ultra sex milia pro qualibet die anni. O, qualis est hec civitas apostolica, pat-
|
---|
[10] |
riarchalis, imperialis et quantis laudibus extollenda, ubi sedes est beati Petri
|
---|
[11] |
apostoli, et quantis preconiis predicanda et honoris titulo cunctis preferenda.
|
---|
[12] |
Unde evidenter apparet, quod ipsa est a Deo eterno electa, ut que hactenus erroris
|
---|
[13] |
magistra fuerat et falsitatis, fieret postmodum discipula veritatis. Unde de ipsa est
|
---|
[14] |
scriptum: De civitate, quam elegi, veniet vobis salus et videbunt oculi vestri et gaudebit cor
|
---|
[15] |
vestrum. *Et sic nulla in mundo civitas vero tot habet corpora et reliquias sancto-
|
---|
[16] |
rum**, Sic omnes excedit in sanctorum? habundancia et multitudine indul-
|
---|
[17] |
genciarum. Ceterum approbacio et confirmacio anni gracie per dominum papam
|
---|
[18] |
facta sequitur in hiis scriptis:
|
---|
[19] |
Cunctorum piissimus opifex salutifero crucis agone, quem“ pro assumpte“
|
---|
[20] |
nature liberacione subierat, triumphaliter consumato, redire disponens ad patris
|
---|
[21] |
dexteram, unde venit. Ut conditum redemptumque gregem conformi fulciret pre-
|
---|
[22] |
sidio, hominibus hominem pretulit Deus homo alium, videlicet Petrum, humanita-
|
---|
[23] |
te divinitatis expressorem, prelatum et apostolice milicie signiferum et primatem.
|
---|
[24] |
Inter ceteros sacre cooperacionis ministros preclaro eleccionis vase et gencium
|
---|
[25] |
lumine beato Paulo apostolo sibi in partem sollicitudinis coadunato, signanter
|
---|
[26] |
tamen in Petrum et per eum in omnes sibi canonice succedentes, sic potestatis
|
---|
[27] |
summam transfudit in terris, ut acceptis celicis clavibus fierent celestis regni
|
---|
[28] |
ianitores, quarum quidem ministerio interdum pro subditorum salute liberalius
|
---|
[29] |
est utendum. Quoniam mortalium condicio lubrica ex infecte radicis traduce
|
---|
[30] |
viciata fuit, in proclive malorum generali parvitate dilabitur, ita generalis ope
|
---|
[31] |
levaminis noscitur indigere. Hoc pio versans in pectore felicis recordacionis
|
---|
[32] |
Bonifacius papa VIII, predecessor noster, sub certa forma suis expressa litteris
|
---|
[33] |
cunctis fidelibus quocunque a nativitate Salvatoris nostri anno centesimo - futuris
|
---|
[34] |
perpetuo numerando temporibus - dictorum apostolorum sacratissimas in urbe
|
---|
[35] |
Romana basilicas devote visitantibus omnim peccatorum remissionem plenis-
|
---|
[36] |
simam fuit misericorditer impartitus. Verum quoniam etatis humane angusta
|
---|
[37] |
mortalitas est obnoxia* casibus, tanto periculorum agmine conclusa, ut paucissimis
|
---|
[38] |
respective contingat ad metam dicti centesimi pervenire, nos licet immeriti eius
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
|
---|
[41] |
|
---|
[42] |
|
---|
[43] |
4 assumpte Wl assumpto H
|
---|
[44] |
|
---|
[45] |
|
---|
[46] |
197
|
---|