EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

sidera inluminans et habens cum ipsis principale dominium in generacione rerum inferiorum. Duo enim reguiruntur ad generacionem, calor sicut formale, humor sicut materiale. Soli attribuitur dominium caloris, Lune vero dominium humo- rum.

Propter miram ergo horum celestium corporum pulchritudinem et inenar- rabilem effectus plenitudinem merito est in eis Deus laudandus et benedicendus. Et nulla creatura corporalis ita expresse gerit vestigium sancte Trinitatis sicut Sol, nam corpus solare est gignens radium et ab utrogue procedit calor. Sic pater gignit^ filium et ab utroque procedit Spiritus sanctus, qui est fons caloris spiri- tualis, sic Sol est fons luminis et caloris corporalis, virtute sua omnia vivificat et omnibus rebus corporalibus speciem atque formam amministrat. Est enim Sol, utait quidam doctor, oculus mundi, iocunditas diei, pulchritudo celi, decor syderum, mensura temporum, virtus et vigor omnium nascencium, dominus pla- netarum, pater gemmarum nec non cunctorum metallorum. Ipse enim in medio signiferi radios ex se mittit, qui superiora et inferiora secundum variam radiorum ipsorum impressionem illustrant*. Virtute quoque radiorum ipsius stelle erratice nunc retrograde, nunc stacionarie efficiuntur, nunc in motu virtute solari cele- riores efficiuntur, nunc vero retardantur. Ascendendo versus nostrum orizontem dies effecit longiores, poros* terre apperit, germina vel fructus vel semina producit et sua subtilitate interiora penetrans vitam et spiritum diversis rebus tribuit et virtutes animalium forciores efficiuntur et hominum omniumque vivencium augmentantur. Descendendo vero per circulos australes facit dies! breviores et omnia in eius? absencia minorem vigorem habere reperiuntur. Secundum eius elongacionem vel appropinquacionem facies et corpora animalium in calore et vi- gore disponuntur.

Luna vero est decor noctis, mater roris, ministra humoris, dominatrix maris, mensura temporis, emula Solis, mutatrix aeris, lumen a Sole mutuans et ab ipso prope vel longe existens sortitur figura qualitatem, in quibus divina virtus nobis manifestatur. Et sic magnitudinem et potenciam creatoris in natura et ef- fectu eorum modorum/ perpendentes, ipsum benedicamus iugiter et laudemus.

gignit W | genuit H

illustrant H l illustratur W

poros W I per os H per eos Em

facit dies W | diesfecit H

in eius Wl om. H

eorum modorum W (secundum Loserth, hodie laes.)|! eorum H

mo ao cop

170


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile