EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

[2]

[3]
sidera inluminans et habens cum ipsis principale dominium in generacione rerum
[4]
inferiorum. Duo enim reguiruntur ad generacionem, calor sicut formale, humor
[5]
sicut materiale. Soli attribuitur dominium caloris, Lune vero dominium humo-
[6]
rum.

[7]
Propter miram ergo horum celestium corporum pulchritudinem et inenar-
[8]
rabilem effectus plenitudinem merito est in eis Deus laudandus et benedicendus.
[9]
Et nulla creatura corporalis ita expresse gerit vestigium sancte Trinitatis sicut Sol,
[10]
nam corpus solare est gignens radium et ab utrogue procedit calor. Sic pater
[11]
gignit^ filium et ab utroque procedit Spiritus sanctus, qui est fons caloris spiri-
[12]
tualis, sic Sol est fons luminis et caloris corporalis, virtute sua omnia vivificat et
[13]
omnibus rebus corporalibus speciem atque formam amministrat. Est enim Sol,
[14]
utait quidam doctor, oculus mundi, iocunditas diei, pulchritudo celi, decor
[15]
syderum, mensura temporum, virtus et vigor omnium nascencium, dominus pla-
[16]
netarum, pater gemmarum nec non cunctorum metallorum. Ipse enim in medio
[17]
signiferi radios ex se mittit, qui superiora et inferiora secundum variam radiorum
[18]
ipsorum impressionem illustrant*. Virtute quoque radiorum ipsius stelle erratice
[19]
nunc retrograde, nunc stacionarie efficiuntur, nunc in motu virtute solari cele-
[20]
riores efficiuntur, nunc vero retardantur. Ascendendo versus nostrum orizontem
[21]
dies effecit longiores, poros* terre apperit, germina vel fructus vel semina producit
[22]
et sua subtilitate interiora penetrans vitam et spiritum diversis rebus tribuit et
[23]
virtutes animalium forciores efficiuntur et hominum omniumque vivencium
[24]
augmentantur. Descendendo vero per circulos australes facit dies! breviores
[25]
et omnia in eius? absencia minorem vigorem habere reperiuntur. Secundum eius
[26]
elongacionem vel appropinquacionem facies et corpora animalium in calore et vi-
[27]
gore disponuntur.

[28]
Luna vero est decor noctis, mater roris, ministra humoris, dominatrix
[29]
maris, mensura temporis, emula Solis, mutatrix aeris, lumen a Sole mutuans et ab
[30]
ipso prope vel longe existens sortitur figura qualitatem, in quibus divina virtus
[31]
nobis manifestatur. Et sic magnitudinem et potenciam creatoris in natura et ef-
[32]
fectu eorum modorum/ perpendentes, ipsum benedicamus iugiter et laudemus.

[33]
gignit W | genuit H

[34]
illustrant H l illustratur W

[35]
poros W I per os H per eos Em

[36]
facit dies W | diesfecit H

[37]
in eius Wl om. H

[38]
eorum modorum W (secundum Loserth, hodie laes.)|! eorum H

[39]
mo ao cop

[40]
170


Text viewFacsimile