EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

Hoc anno in die beati Andree apostoli! hora tercia Sol patitur eclipsim et post quindenam in plenilunio Luna similiter post noctem mediam eclipsatur. Hyemps huius anni fuit calida et ventosa, in qua usque ad Epiphaniam Domini? rustici in agris cottidie cum aratris laborabant. Status regni Boemie rege presente et absente *non est totaliter regulatus, quia in eo perfecte*^ non fuit ordo pacis et iusticie confirmatus: deest enim rex a regno, sui pariter® et heredes et exulat iusti- cia et pax cum illis.

Notabile quoddam.*

In priori parte cronice Pragensis! historie referunt, quod ad regendam terram Boemie quidam rusticus nomine Przemysl| assumptus sit ab aratro pro primo principe et duce. Si nos ad illa preterita comparare volumus presentis sta- tum temporis, fere respondet ultima primis. Nunc enim per Ulricum, virum providum, qui vulgariter Pluh dicitur vel literaliter Aratrum nuncupatur, prout in signo sui clipei ostenditur, tota Boemia regitur. Quid aliud quam presens tempus esse simile preteritis perhibetur?? Nam sicut inprimis status regni Boemie multum fuit inordinatus, cum constet in eo non bene iusticie legalis ordinem exstitisse. Ad evidenciam huius rei facit hoc fortasse, quod sicut Libusse, terre Boemie domina, incognitum sibi virum ad eius connubium legitur invitasse, sic Elizabeth virgo, regis Wencezslai sexti filia, heres regni Boemie, sibi alienigenam invitavit pro consorcio maritali. Horum temporibus, ut cernitur evidenter, defecit tantum regni Boemie status et publice rei est ordo inmutatus, quod necesse, quod fiat quasi totus a principio innovatus.

Labilis, instabilis status est mundi, quia vilis? nec locus est pacis, quia vivitur hic in opacis

et velut errore. Quapropter quod sub honore semper vivamus, celi patriam siciamus.

Pax ibi secura, nil ibi nisi gaudia pura.

Hoc nobis presta, pie Christe, repelleque mesta.

à *-* PWI dest H

^ pariter P | post exulat HW

< Notabile quoddam P | De bellis inter Boemos et inter Australes H inscriptio deest W

4 perhibetur PW | perhiberetur H

vilis PInichil H nil W

1) Die 30 mensis Novembris. Anno 1331 vere et eclipsis Solis die 30? m. Novembris e eclipsis Lunae die 15? m. Decembris fuit. 2) Die 6^ m. lanuarü a. 1332.

3) Id est Cosmae Chronica Bohemorum, l. I, cap. 4.

135


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile