[1] |
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
|
---|
[2] |
Hoc anno in die beati Andree apostoli! hora tercia Sol patitur eclipsim
|
---|
[3] |
et post quindenam in plenilunio Luna similiter post noctem mediam eclipsatur.
|
---|
[4] |
Hyemps huius anni fuit calida et ventosa, in qua usque ad Epiphaniam Domini?
|
---|
[5] |
rustici in agris cottidie cum aratris laborabant. Status regni Boemie rege presente
|
---|
[6] |
et absente *non est totaliter regulatus, quia in eo perfecte*^ non fuit ordo pacis et
|
---|
[7] |
iusticie confirmatus: deest enim rex a regno, sui pariter® et heredes et exulat iusti-
|
---|
[8] |
|
---|
[9] |
|
---|
[10] |
In priori parte cronice Pragensis! historie referunt, quod ad regendam
|
---|
[11] |
terram Boemie quidam rusticus nomine Przemysl| assumptus sit ab aratro pro
|
---|
[12] |
primo principe et duce. Si nos ad illa preterita comparare volumus presentis sta-
|
---|
[13] |
tum temporis, fere respondet ultima primis. Nunc enim per Ulricum, virum
|
---|
[14] |
providum, qui vulgariter Pluh dicitur vel literaliter Aratrum nuncupatur, prout in
|
---|
[15] |
signo sui clipei ostenditur, tota Boemia regitur. Quid aliud quam presens tempus
|
---|
[16] |
esse simile preteritis perhibetur?? Nam sicut inprimis status regni Boemie multum
|
---|
[17] |
fuit inordinatus, cum constet in eo non bene iusticie legalis ordinem exstitisse.
|
---|
[18] |
Ad evidenciam huius rei facit hoc fortasse, quod sicut Libusse, terre Boemie
|
---|
[19] |
domina, incognitum sibi virum ad eius connubium legitur invitasse, sic Elizabeth
|
---|
[20] |
virgo, regis Wencezslai sexti filia, heres regni Boemie, sibi alienigenam invitavit
|
---|
[21] |
pro consorcio maritali. Horum temporibus, ut cernitur evidenter, defecit tantum
|
---|
[22] |
regni Boemie status et publice rei est ordo inmutatus, quod necesse, quod fiat
|
---|
[23] |
quasi totus a principio innovatus.
|
---|
[24] |
Labilis, instabilis status est mundi, quia vilis?
|
---|
[25] |
nec locus est pacis, quia vivitur hic in opacis
|
---|
[26] |
et velut errore. Quapropter quod sub honore
|
---|
[27] |
semper vivamus, celi patriam siciamus.
|
---|
[28] |
Pax ibi secura, nil ibi nisi gaudia pura.
|
---|
[29] |
Hoc nobis presta, pie Christe, repelleque mesta.
|
---|
[30] |
|
---|
[31] |
|
---|
[32] |
^ pariter P | post exulat HW
|
---|
[33] |
< Notabile quoddam P | De bellis inter Boemos et inter Australes H inscriptio deest W
|
---|
[34] |
4 perhibetur PW | perhiberetur H
|
---|
[35] |
|
---|
[36] |
1) Die 30 mensis Novembris. Anno 1331 vere et eclipsis Solis die 30? m. Novembris e eclipsis Lunae die 15? m. Decembris fuit.
|
---|
[37] |
2) Die 6^ m. lanuarü a. 1332.
|
---|
[38] |
3) Id est Cosmae Chronica Bohemorum, l. I, cap. 4.
|
---|
[39] |
135
|
---|