EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

ultra montes!, hic circa, que sua sunt, vobis? subicere modo consimili poteritis pleno iure." Propter ista Ludevicus cum Ottone, duce Austrie, qui eciam in pre- dicto consilio in Nuerenberch fuit, taliter ordinavit, quod ipse Karulum, regem Ungarie, et Loketkonem, regem Crakovie, ad hoc inducere deberet, ut ipsi una secum deberent Iohannem, regem Boemie, potenter et hostiliter debellare. Et ut hec omnia dux Austrie ardencius procuraret, ipsum vicarium imperii Ludevicus fieri ordinavit, licet hoc postea negocium per regem Boemie fuerit impeditum. Prefatus itaque dux Austrie dictos reges concitavit adversus Boemie regem", ita quod cum maxima multitudine tam ex Australibus quam Ungaris quam aliis nacionibus congregata contra regem? Boemie facere querit mala. Et communis fuit fama, quod de Ungaris fuerunt L milia pugnatorum, de quibus tria milia cum D* habent capita galeis! cooperta, Australium vero M* cum DCCC fuerunt galeati, XX vero milia instrumentis variis bellicis ad prelium sunt parata. Hunc magnum adunavit exercitum tempus longum. Dominus vero rex Boemie brevi hoc sub tempore MD congregavit viros galeatos cum XX milibus optime ad pugnandum" preparatos, cum quibus iacuit ante civitatem La in campestribus, expectans cotti- die cum hostibus congressum. Huius rei gracia rex misit domino Iohanni, episcopo Pragensi, literam in hec verba: Iohannes, Dei gracia Boemie et Polonie rex ac Lucenburgensis comes, venerabili in Christo patri domino lohanni, Pragensi episcopo), principi nostro* dilecto, salutem cum plenitudine omnis boni. Illustri principi Ottoni, duci Austrie, qui iam Danubio transito cum suo exercitu prope Neunburgam? ad invadendum regni nostri terminos se hostiliter collocavit, nos de protectione Dei altissimi et nostre iusticie meritis confisi pro nostri regni defensione armata manu occurrere cupientes, vos requirimus seriose et monemus, preces nostras denuo repetentes, quatenus cum vestris omnibus amicis, servi- toribus et aliis hominibus armatis non habita consideracione ad equorum valorem,

vobis P | om. H. aes. W

Nuerenberch P | Nyernburk H las. W

Boemie regem PW I regem Boemie H

regem P I regnum HW

D PW | ducentis H

galeis PW | cum galeis H

M PW I on. H

optime ad pugnandum PW I ad pugnandum optime H Iohanni P! o». HW

Pragensi episcopo P | episcopo Pragensi HW

nostro PW I suo H

Neunburgam PW | Nemburgam H

1) Id est trans Alpes.

2) Id est conventus Norimbergae mense Martio et Aprili habitus. Cf. Spěváček, Jan Lucemburský, p. 486. 3) V. in CDM VII, n. 283; extr. in RBM III, n. 1845.

4) Iohannes...adiuvare. | cf. ChronAr l. II, cap. 28, p. 310a-b

5) Id est Klosterneuburg.

= о aA ctv

--

133


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile