CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
ultra montes!, hic circa, que sua sunt, vobis? subicere modo consimili poteritis
pleno iure." Propter ista Ludevicus cum Ottone, duce Austrie, qui eciam in pre-
dicto consilio in Nuerenberch fuit, taliter ordinavit, quod ipse Karulum, regem
Ungarie, et Loketkonem, regem Crakovie, ad hoc inducere deberet, ut ipsi una
secum deberent Iohannem, regem Boemie, potenter et hostiliter debellare. Et ut
hec omnia dux Austrie ardencius procuraret, ipsum vicarium imperii Ludevicus
fieri ordinavit, licet hoc postea negocium per regem Boemie fuerit impeditum.
Prefatus itaque dux Austrie dictos reges concitavit adversus Boemie regem", ita
quod cum maxima multitudine tam ex Australibus quam Ungaris quam aliis
nacionibus congregata contra regem? Boemie facere querit mala. Et communis
fuit fama, quod de Ungaris fuerunt L milia pugnatorum, de quibus tria milia cum
D* habent capita galeis! cooperta, Australium vero M* cum DCCC fuerunt galeati,
XX vero milia instrumentis variis bellicis ad prelium sunt parata. Hunc magnum
adunavit exercitum tempus longum. Dominus vero rex Boemie brevi hoc sub
tempore MD congregavit viros galeatos cum XX milibus optime ad pugnandum"
preparatos, cum quibus iacuit ante civitatem La in campestribus, expectans cotti-
die cum hostibus congressum. Huius rei gracia rex misit domino Iohanni,
episcopo Pragensi, literam in hec verba”: Iohannes, Dei gracia Boemie et Polonie
rex ac Lucenburgensis comes, venerabili in Christo patri domino lohanni,
Pragensi episcopo), principi nostro* dilecto, salutem cum plenitudine omnis boni.
Illustri principi Ottoni, duci Austrie, qui iam Danubio transito cum suo exercitu
prope Neunburgam? ad invadendum regni nostri terminos se hostiliter collocavit,
nos de protectione Dei altissimi et nostre iusticie meritis confisi pro nostri regni
defensione armata manu occurrere cupientes, vos requirimus seriose et monemus,
preces nostras denuo repetentes, quatenus cum vestris omnibus amicis, servi-
toribus et aliis hominibus armatis non habita consideracione ad equorum valorem,
vobis P | om. H. aes. W
Nuerenberch P | Nyernburk H las. W
Boemie regem PW I regem Boemie H
regem P I regnum HW
D PW | ducentis H
galeis PW | cum galeis H
M PW I on. H
optime ad pugnandum PW I ad pugnandum optime H
Iohanni P! o». HW
Pragensi episcopo P | episcopo Pragensi HW
nostro PW I suo H
Neunburgam PW | Nemburgam H
1) Id est trans Alpes.
2) Id est conventus Norimbergae mense Martio et Aprili habitus. Cf. Spěváček, Jan Lucemburský, p. 486.
3) V. in CDM VII, n. 283; extr. in RBM III, n. 1845.
4) Iohannes...adiuvare. | cf. ChronAr l. II, cap. 28, p. 310a-b
5) Id est Klosterneuburg.
= о aA ctv
—-—-
133