EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Eo tempore iam de reeditione legendarum antiguiorum cogitabatur, guia in sexaginta annis, gui inter primum et ultimum tomum elapsi sunt, postulationes editionum multiplicabantur. Quae proposita ad effectum non perducta sunt nec- non renovatio seriei cogitata, quae Fontibus rerum Bohemicarum novam formam dare debuit, eventibus anni 1948 ad vanum et irritum redacta est. Deceniis sequen tibus tempus pro libris fontium historiae veteris edendis opportunus non fuit, historia aliis muneribus stare debuit.

Commutatio rerum mense Novembri a. 1989 facta. novas potestates necnon obligationes debita praeteritorum annorum persolvendi attulit. Ducentesimus dies anniversarius nativitatis Francisci Palacky vero facultatem convenientem consilia operaque eius persequendi praebet. Post tam longum spatium temporis Fontes pristinos continuare consentaneum non est, qua de causa nova series Fontium rerum Bohemicarum constituta est, ab Instituto historico Academiae scientiarum Rei publi- cae Bohemicae una cum opere fundato Patriae dicto aliisque, si quid opus fuerit, fautoribus edenda et secundum antiquiores temptationes reformatorias augenda ita, ut monumenta historiae ab initio historiae bohemicae usque ad annum 1918 comprehendat. Maioribus chronicis semper tomus proprius reservabitur, monu- menta minora secundum similem argumentum in unum tomum coniungentur. Reeditiones tomorum principalium non praeparantur, in locum editionum anti- quiorum et hodie non parium gradatim editiones modernae substituent.

Corpus novum nunc non per propositum verbosum, sed per factum publice se ostendit. Et Fontes autem et alia consilia editoria ad historiam Bohemicam vete- riorem spectantia non solum principia gravia esse probant: opus perficere magis arduum est. Novae seriei tomus primus ut primus gradus, quo traditio haud opti- ma confringatur, ad lectorem perveniat.

Prof. PhDr. Franti&ek Smahel, DrSc.

vi


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile