Facsimile view
1092
Eo tempore iam de reeditione legendarum antiguiorum cogitabatur, guia
in sexaginta annis, gui inter primum et ultimum tomum elapsi sunt, postulationes
editionum multiplicabantur. Quae proposita ad effectum non perducta sunt nec-
non renovatio seriei cogitata, quae Fontibus rerum Bohemicarum novam formam dare
debuit, eventibus anni 1948 ad vanum et irritum redacta est. Deceniis sequen tibus
tempus pro libris fontium historiae veteris edendis opportunus non fuit, historia
aliis muneribus stare debuit.
Commutatio rerum mense Novembri a. 1989 facta. novas potestates necnon
obligationes debita praeteritorum annorum persolvendi attulit. Ducentesimus dies
anniversarius nativitatis Francisci Palacky vero facultatem convenientem consilia
operaque eius persequendi praebet. Post tam longum spatium temporis Fontes
pristinos continuare consentaneum non est, qua de causa nova series Fontium rerum
Bohemicarum constituta est, ab Instituto historico Academiae scientiarum Rei publi-
cae Bohemicae una cum opere fundato Patriae dicto aliisque, si quid opus fuerit,
fautoribus edenda et secundum antiquiores temptationes reformatorias augenda
ita, ut monumenta historiae ab initio historiae bohemicae usque ad annum 1918
comprehendat. Maioribus chronicis semper tomus proprius reservabitur, monu-
menta minora secundum similem argumentum in unum tomum coniungentur.
Reeditiones tomorum principalium non praeparantur, in locum editionum anti-
quiorum et hodie non parium gradatim editiones modernae substituent.
Corpus novum nunc non per propositum verbosum, sed per factum publice
se ostendit. Et Fontes autem et alia consilia editoria ad historiam Bohemicam vete-
riorem spectantia non solum principia gravia esse probant: opus perficere magis
arduum est. Novae seriei tomus primus ut primus gradus, quo traditio haud opti-
ma confringatur, ad lectorem perveniat.
Prof. PhDr. Franti&ek Smahel, DrSc.
vi