EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus

pervenit et se de civitate et de omni ducis dominio perpetuo iure intromisit, ita sane, quod dux ducatum suum regis nomine ad vitam suam debeat possidere!. Qui quidem* herede caruit masculino et plus regi quam fratri suo Boleslao favit de du- catu, nam malum suum querebat. Eodem tempore plures duces Polonie ad regem venerunt eique fidem et dextram sub forma homagii ultronei prebuerunt?. Erat enim tunc rex sub tali intencione, quod Crakoviam cum regno Polonie sibi ablatum cuperet in manu valida recuperare. Incipiebant namque premissi exercitus Crakoviam hostiliter impugnare". Rex vero Loketko, qui erat in civitate, adventum regis Boemie significat Karulo, regi Ungarie, suo genero, eum pro consilio et auxilio inplorando. Unde rex Ungarie regem Boemie? de federe concordie amonuit, que fuit prius inter ipsos*, et* ut suum socerum non offendat, postulavit. Cessavit igitur rex adversarium suum impugnare.

Hiis itaque perpetratis cunctisque regni Boemie incolis maximis exaccio- nibus aggravatis plenis marsupiis rex de Praga in die beati Barnabe? egressus ad partes Reni iterum est reversus. Quo recedente clamor plebis extollitur et post ipsius tergum malediccionis iacula iaciuntur. Audiuntur tamen de rege isto frequenter mirabilia testimonia, qualiter se in omni exercet milicia, frequentat *hastiludia, agat torneamenta*?, donat larga munera, instaurat convivia largissima cum expensis*, nec manet in loco stabilis, sed totus variabilis graditur huc atque illuc, et quando a nunciis queritur, difficulter invenitur. Ipso absente regnum Boemie maiori pace fruitur quam presente, timetur a pluribus et plurimos ipse timet. Ideo ad evitandum periculum raro manet in suo regno. Gubernacula vero regni ei committit, qui plura sibi dare poterit aut promittit. Venerabilem? quoque patrem dominum Iohannem quartum, episcopum Pragensem/, multociens con- turbat, magnas pecunias ab eo exigendo et multa gravamina sibi? inferendo, non advertens, quam episcopatum excellenter melioravit et facta magnifica sive acta non tantum in ecclesia Pragensi, verum eciam in multis aliis locis legaliter ac magnifice consummavit. Priores" quoque Boemie reges episcopis suis et aliis

3 Qui quidem PW | Quia H

b Boemie P I Boemorum H las. W

© et Plom H las. W

d *.* P | torneamenta, agat hastiludia HW

* expensis P l expensa HW

Pragensem P | Pragensem XXVII HW

8 sibi P lom HW

h^ Priores PW I Plures H

1) V. litteras regis lohannis die m. Aprilis datas (v. RBM III, n. 1303). Cf. Sbévdcek, Jan Lucembursky, p. 417-418.

2) Qui duces erant; Casimirus Tessinensis, Boleslaus (Bolek) Opoliensis, Vladislaus Coslensis (Kozelsky), Lesco Ratiboriensis, Iohannes Osvicensis (Osvétimsky), (v. RBM III, nn. 1275, 1279-1281, 1283, 1284, 1302).

3) Rex Iohannes expeditionem ad Cracoviam pacto cum Henrico Vratislaviensi nondum contracto iam mense Februario suscepit. Cf. Spévácek, Jan Lucembursky, p. 414-416.

4) Cf. supra cap. 11 et pactum cum rege Ungariae contractum die 13^ m. Februarii a. 1327 (v. RBM III, n. 1274).

5) Die 11^ mensis lunii.

6) Verba Venerabilem...spoliat. in ChronAR non leguntur.

117


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile