CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus
pervenit et se de civitate et de omni ducis dominio perpetuo iure intromisit, ita
sane, quod dux ducatum suum regis nomine ad vitam suam debeat possidere!. Qui
quidem* herede caruit masculino et plus regi quam fratri suo Boleslao favit de du-
catu, nam malum suum querebat. Eodem tempore plures duces Polonie ad regem
venerunt eique fidem et dextram sub forma homagii ultronei prebuerunt?. Erat
enim tunc rex sub tali intencione, quod Crakoviam cum regno Polonie sibi
ablatum cuperet in manu valida recuperare. Incipiebant namque premissi
exercitus Crakoviam hostiliter impugnare". Rex vero Loketko, qui erat in civitate,
adventum regis Boemie significat Karulo, regi Ungarie, suo genero, eum pro
consilio et auxilio inplorando. Unde rex Ungarie regem Boemie? de federe
concordie amonuit, que fuit prius inter ipsos*, et* ut suum socerum non offendat,
postulavit. Cessavit igitur rex adversarium suum impugnare.
Hiis itaque perpetratis cunctisque regni Boemie incolis maximis exaccio-
nibus aggravatis plenis marsupiis rex de Praga in die beati Barnabe? egressus ad
partes Reni iterum est reversus. Quo recedente clamor plebis extollitur et post
ipsius tergum malediccionis iacula iaciuntur. Audiuntur tamen de rege isto
frequenter mirabilia testimonia, qualiter se in omni exercet milicia, frequentat
*hastiludia, agat torneamenta*?, donat larga munera, instaurat convivia largissima
cum expensis*, nec manet in loco stabilis, sed totus variabilis graditur huc atque
illuc, et quando a nunciis queritur, difficulter invenitur. Ipso absente regnum
Boemie maiori pace fruitur quam presente, timetur a pluribus et plurimos ipse
timet. Ideo ad evitandum periculum raro manet in suo regno. Gubernacula vero
regni ei committit, qui plura sibi dare poterit aut promittit. Venerabilem? quoque
patrem dominum Iohannem quartum, episcopum Pragensem/, multociens con-
turbat, magnas pecunias ab eo exigendo et multa gravamina sibi? inferendo, non
advertens, quam episcopatum excellenter melioravit et facta magnifica sive acta
non tantum in ecclesia Pragensi, verum eciam in multis aliis locis legaliter ac
magnifice consummavit. Priores" quoque Boemie reges episcopis suis et aliis
3 Qui quidem PW | Quia H
b Boemie P I Boemorum H las. W
© et Plom H las. W
d *.* P | torneamenta, agat hastiludia HW
* expensis P l expensa HW
Pragensem P | Pragensem XXVII HW
8 sibi P lom HW
h^ Priores PW I Plures H
1) V. litteras regis lohannis die 6° m. Aprilis datas (v. RBM III, n. 1303). Cf. Sbévdcek, Jan Lucembursky, p. 417-418.
2) Qui duces erant; Casimirus Tessinensis, Boleslaus (Bolek) Opoliensis, Vladislaus Coslensis (Kozelsky), Lesco Ratiboriensis,
Iohannes Osvicensis (Osvétimsky), (v. RBM III, nn. 1275, 1279-1281, 1283, 1284, 1302).
3) Rex Iohannes expeditionem ad Cracoviam pacto cum Henrico Vratislaviensi nondum contracto iam mense Februario suscepit.
Cf. Spévácek, Jan Lucembursky, p. 414-416.
4) Cf. supra cap. 11 et pactum cum rege Ungariae contractum die 13^ m. Februarii a. 1327 (v. RBM III, n. 1274).
5) Die 11^ mensis lunii.
6) Verba Venerabilem...spoliat. in ChronAR non leguntur.
117