EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM XVI.

*De processu regis Boemie et de rege Lodewico*?

Anno! Domini M^CCC?XXVII? in octava beati Iohannis Evangeliste? iterum de Reni partibus rex Boemie venit, ad cuius adventum totus clerus et populus magno terrore conturbatur'; didicerat enim iam, quod huius regis ingressus non est pacificus sed molestus. Advenit itaque rex iste nunc ut pridem, ut pecuniam ab omnibus regni incolis per tyrannidem extorqueret, ipsas secum deferat et in aliis terris inaniter has expendat, unde gravissima exaccio est facta. Cunctis namque claustralibus necnon universis habitatoribus regni cuiuscunque condicionis iste rex grave iugum imposuit extorsionis et pecuniam, quam per triennium tollere debuit?, ista vice pariter in sua marsupia congregavit, partem vero creditoribus suis, qui cum ipso venerant, tradidit solvendo, partem alteram secum depor- tandam servavit: habet^ iste rex nunc magnum studium, ut aggeret cumulum thesaurorum. Unde collecta berne inponitur omnibus* et invenitur novus modus in pauperum aggravacione. Vocavit namque rex quosdam de Florencia in sciencia lucrandi pecunias valde gnaros. Ad horum consilium *rex permisit parvos dena- rios*! monetari. Cepit ex hoc clamor in vulgo non modicus elevari, quoniam* cuprea materia et corrupta earum forma omnium rerum venalium fora impedivit?. Unde multi ex hoc diversi status homines magna dampna perceperunt.

Eodem anno Henricus, dux Slezie, dominus Wratislaviensis civitatis, ad regem venit Boemie habuitque secum tractatum de ducatus sui resignacione. Huic rex provinciam Glacensem ad tempora vite ducis possidendam assignat pro du- catu sibique deputat M^ marcarum argenti annis singulis de camera regia?, quoad vixerit, percipiendas. Igitur in die beati Ambrosii" rex cum duce Wratislaviam

+*-* P | deest HW

conturbatur P | turbatur H las. W

habet PW | hic H

*-* P | parvos denarios rex permisit HW

quoniam PW om. H

1) Anno...promittit. | cf. ChronAR L II, cap. 19, p. 284a-286a

2) Die m. lanuarü a. 1327.

3) Cf. supra, cap. 11 et 15.

4) Secundum opinionem Palacky (Déjiny, II, 2, p. 457) nobiles Boemiae et Moraviae, sperantes terras coronae Boemiae feudis novis in Slezia propagatum iri, collectam bernae concesserunt, sed Susta (CD II, 2 p. 423, adn. 1) hanc opinionem fontibus non comprobalam esse censet; eo magis, quod exactio prius, quam rex cum ducibus Sleziae tractavit, concessa eral.

5) Qualitas monetae per maiorem partem cupri diminuta est: duodecim parvi, qui in pretio unius grossi esse debebant, circa dimidii pretii erant.

6) Litterae ad hanc rem spectantes v. RBM III, n. 1303-1305.

7) Id est die 4^ mensis Afrilis; Iohannes Vratislaviae usque ad diem 11'"" eiusdem mensis manebal, ut litterae ibidem datae

comprobant (v. RBM III, n. 1302-1305; 1307-1309).

о вос»

116


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile