EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

[2]

[3]
CAPITULUM XVI.

[4]
*De processu regis Boemie et de rege Lodewico*?

[5]
Anno! Domini M^CCC?XXVII? in octava beati Iohannis Evangeliste? iterum
[6]
de Reni partibus rex Boemie venit, ad cuius adventum totus clerus et populus
[7]
magno terrore conturbatur'; didicerat enim iam, quod huius regis ingressus non
[8]
est pacificus sed molestus. Advenit itaque rex iste nunc ut pridem, ut pecuniam ab
[9]
omnibus regni incolis per tyrannidem extorqueret, ipsas secum deferat et in aliis
[10]
terris inaniter has expendat, unde gravissima exaccio est facta. Cunctis namque
[11]
claustralibus necnon universis habitatoribus regni cuiuscunque condicionis iste
[12]
rex grave iugum imposuit extorsionis et pecuniam, quam per triennium tollere
[13]
debuit?, ista vice pariter in sua marsupia congregavit, partem vero creditoribus
[14]
suis, qui cum ipso venerant, tradidit solvendo, partem alteram secum depor-
[15]
tandam servavit: habet^ iste rex nunc magnum studium, ut aggeret cumulum
[16]
thesaurorum. Unde collecta berne inponitur omnibus* et invenitur novus modus
[17]
in pauperum aggravacione. Vocavit namque rex quosdam de Florencia in sciencia
[18]
lucrandi pecunias valde gnaros. Ad horum consilium *rex permisit parvos dena-
[19]
rios*! monetari. Cepit ex hoc clamor in vulgo non modicus elevari, quoniam*
[20]
cuprea materia et corrupta earum forma omnium rerum venalium fora
[21]
impedivit?. Unde multi ex hoc diversi status homines magna dampna perceperunt.

[22]
Eodem anno Henricus, dux Slezie, dominus Wratislaviensis civitatis, ad
[23]
regem venit Boemie habuitque secum tractatum de ducatus sui resignacione. Huic
[24]
rex provinciam Glacensem ad tempora vite ducis possidendam assignat pro du-
[25]
catu sibique deputat M^ marcarum argenti annis singulis de camera regia?, quoad
[26]
vixerit, percipiendas. Igitur in die beati Ambrosii" rex cum duce Wratislaviam

[27]

[28]
+*-* P | deest HW

[29]
conturbatur P | turbatur H las. W

[30]
habet PW | hic H

[31]
*-* P | parvos denarios rex permisit HW

[32]
quoniam PW om. H

[33]
1) Anno...promittit. | cf. ChronAR L II, cap. 19, p. 284a-286a

[34]
2) Die m. lanuarü a. 1327.

[35]
3) Cf. supra, cap. 11 et 15.

[36]
4) Secundum opinionem Palacky (Déjiny, II, 2, p. 457) nobiles Boemiae et Moraviae, sperantes terras coronae Boemiae feudis
[37]
novis in Slezia propagatum iri, collectam bernae concesserunt, sed Susta (CD II, 2 p. 423, adn. 1) hanc opinionem fontibus
[38]
non comprobalam esse censet; eo magis, quod exactio prius, quam rex cum ducibus Sleziae tractavit, concessa eral.

[39]
5) Qualitas monetae per maiorem partem cupri diminuta est: duodecim parvi, qui in pretio unius grossi esse debebant, circa
[40]
dimidii pretii erant.

[41]
6) Litterae ad hanc rem spectantes v. RBM III, n. 1303-1305.

[42]
7) Id est die 4^ mensis Afrilis; Iohannes Vratislaviae usque ad diem 11'"" eiusdem mensis manebal, ut litterae ibidem datae

[43]
comprobant (v. RBM III, n. 1302-1305; 1307-1309).

[44]
о вос»

[45]
116


Text viewFacsimile