1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
beatissime Virginis Marie propria in^ persona dedicavit. Et de cunctis partibus
regni multitudo maxima populorum venit? ad hanc solempnem dedicacionem, in
qua magnos sumptus fecit et expensas. Ad hoc ipsum movit amor divinus et re-
gine* celorum.
Et eodem anno venerabilis dominus episcopus continens virtutem
constancie et perseverancie, que inter ceteras virtutes sola meretur coronari - et in
ipsa constat tota salus animarum et omne bonum opus per ipsam consumatur -
huius rei gracia tres prebendas canonicorum in ecclesia sua Pragensi ad gloriam
et honorem sancte Trinitatis et trium sanctorum patronorum solempniter creavit
et devote. Large quoque et habundanter providit, quod alii canonici in cottidianis
distribucionibus et alii ministri ecclesie nullum penitus detrimentum perceperunt.
In quibus impendit *M et D marcas argenti*^ annexis pluribus sumptibus,
largissimisque^ expensis de bonis sui episcopatus nichil in hoc facto impendit.
*Primam vero prebendam contulit domino Paulo de Cladna, fratri domini
cancellarii sui, secundam domino Buskoni de Brasskow, suo vicario, terciam vero
thesaurario suo domino Sdeslao, archidiacono Horssoviensi*.
Et quia salus nostra consistit in adimplecione decalogi sive Dei decem
mandatorum, si quis autem ex hiis prima duo adimplet, omnia alia adimplevit,
quia in hiis duobus pendet lex et prophete. Reverendus quoque dominus episco-
pus dileccionem Dei habuit et hoc in edificacione claustri et multarum aliarum
ecclesiarum? ostendit et in aliis pluribus sanctis operibus, quia 'probacio dileccio-
nis est exhibicio operis !. Dileccionem eciam proximi veraciter habuit, clare patet,
quia videns multos pauperes in Rudnicz fame deficere et in platheis perire,
hospitale solempne circa suum novum pontem propter eos edificavit? et laudabi-
liter ac sufficienter dotavit et locupletavit. Nam villam Wetlam cum omnibus suis
circumstanciis a quinque fratribus, filiis" Potonis?, emit pro DCCC marcis et ultra.
Qui quidem fratres multa mala et incomoda racione vicinitatis hominibus fecerant
in suo episcopatu. Regimen autem hospitalis commisit preposito! suorum
regularium canonicorum. Ad hec autem omnia et singula facienda induxit eum
in PW | om H
venit populorum P | populorum venit H W
regine PW | regni H
*-* P | mille marcas argenti et quingentas HW
largissimisque P | et largissimis HW
*-* PWlon. H
ecclesiarum P | ecclesiarum edificacione H /aes. W
filis H | on. PW
preposito PW | papato H
1) Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, hom. 30, 1 (PL 76 c. 1220 C)
2) Hospitale Rudnicense a. 1340 fundatum est.
3) Episcopus Iohannes villam Vetlá et etiam munitionem ibidem a quatuor filiis (nomina eorum boh. Vanék, Jaroslav, Půta,
Ješek) Potonis (Půta) a. 1340 emit.
-= m0 "570 an
82
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile