EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

beatissime Virginis Marie propria in^ persona dedicavit. Et de cunctis partibus regni multitudo maxima populorum venit? ad hanc solempnem dedicacionem, in qua magnos sumptus fecit et expensas. Ad hoc ipsum movit amor divinus et re- gine* celorum.

Et eodem anno venerabilis dominus episcopus continens virtutem constancie et perseverancie, que inter ceteras virtutes sola meretur coronari - et in ipsa constat tota salus animarum et omne bonum opus per ipsam consumatur - huius rei gracia tres prebendas canonicorum in ecclesia sua Pragensi ad gloriam et honorem sancte Trinitatis et trium sanctorum patronorum solempniter creavit et devote. Large quoque et habundanter providit, quod alii canonici in cottidianis distribucionibus et alii ministri ecclesie nullum penitus detrimentum perceperunt. In quibus impendit *M et D marcas argenti*^ annexis pluribus sumptibus, largissimisque^ expensis de bonis sui episcopatus nichil in hoc facto impendit. *Primam vero prebendam contulit domino Paulo de Cladna, fratri domini cancellarii sui, secundam domino Buskoni de Brasskow, suo vicario, terciam vero thesaurario suo domino Sdeslao, archidiacono Horssoviensi*.

Et quia salus nostra consistit in adimplecione decalogi sive Dei decem mandatorum, si quis autem ex hiis prima duo adimplet, omnia alia adimplevit, quia in hiis duobus pendet lex et prophete. Reverendus quoque dominus episco- pus dileccionem Dei habuit et hoc in edificacione claustri et multarum aliarum ecclesiarum? ostendit et in aliis pluribus sanctis operibus, quia 'probacio dileccio- nis est exhibicio operis !. Dileccionem eciam proximi veraciter habuit, clare patet, quia videns multos pauperes in Rudnicz fame deficere et in platheis perire, hospitale solempne circa suum novum pontem propter eos edificavit? et laudabi- liter ac sufficienter dotavit et locupletavit. Nam villam Wetlam cum omnibus suis circumstanciis a quinque fratribus, filiis" Potonis?, emit pro DCCC marcis et ultra. Qui quidem fratres multa mala et incomoda racione vicinitatis hominibus fecerant in suo episcopatu. Regimen autem hospitalis commisit preposito! suorum regularium canonicorum. Ad hec autem omnia et singula facienda induxit eum

in PW | om H

venit populorum P | populorum venit H W

regine PW | regni H

*-* P | mille marcas argenti et quingentas HW largissimisque P | et largissimis HW

*-* PWlon. H

ecclesiarum P | ecclesiarum edificacione H /aes. W

filis H | on. PW

preposito PW | papato H

1) Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, hom. 30, 1 (PL 76 c. 1220 C) 2) Hospitale Rudnicense a. 1340 fundatum est.

3) Episcopus Iohannes villam Vetlá et etiam munitionem ibidem a quatuor filiis (nomina eorum boh. Vanék, Jaroslav, Půta, Ješek) Potonis (Půta) a. 1340 emit.

-= m0 "570 an

82



Text viewManuscript line view