EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

suos legatos* et eorum sibi petit fieri auxilium et mox, quod petitur, accipitur, et quod queritur, invenitur. Unde rex dominum Petrum, archiepiscopum Magun- tinum, pro se constituit capitaneum regni. Ipse vero cum patruo suo exiens, proficiscitur ad regem predictum et simul congrediuntur; et ipsos et ducem Austrie fluvius, qui dicitur Neckarus, dividebat. Porro cum *principes hii V die- bus*^ contra se hostiliter iacuissent et hinc inde *passim plurima dampna* percepissent, et ecce subito XIII? Kalendas Octobris clamor extollitur, milites armantur, omnia ad bellum aptantur, vexilla eriguntur. Et qui ex parte domini Lodevici fuerunt, bellum? inceperunt. Totumque pondus prelii in medio flumine vertebatur *et quosdam aqua absorbuit et quosdam gladius occidit** et quosdam detinuit inimicus. Durat hoc bellum usque ad solis occasum et domini Lodevici" exercitus prevaluit Deo opitulante. Et dux Austrie cum fratre sunt detenti et ducem Austrie Fridericum tenuit dominus Lodeuicus, fratrem vero Henricum rex Boemie. Ex hiis quoque, qui cum eo fuerant, XII comites cum aliis C et XL militibus et viris militaribus5 sunt captivati, M vero et D dextrarii in eodem prelio sunt occisi. In congressione huius certaminis rex Boemie fuit cinctus baltheo militari et alii cum eo plures. Et in brevi dominus Petrus Maguntinus ad regem Lodevicum per literas et nuncios fuit vocatus.

Et anno Domini M^CCC?^XVP cometa? in parte aquilonari apparuit et plurima pericula nunciavit. Estatis namque tempore contra naturam temporalem facta est ex continuatis ymbribus tam copiosa habundancia aquarum et" more diluvii in locis pluribus subvertit edificia, muros et castra. In partibus Saxonie in tantum fluvius Albea excrevit, quod CD et L villas aque vicinas cum hominibus etpeccoribus pariter delevit. Et in aliis terris multa pericula sunt facta per diluvium aquarum fenum et semina destruendo: et que rapuit, secum violenter deduxit. Et secuta est mors hominum lacrimosa et facte sunt in civitatibus et villis! fovee profunde, que mortuorum plurima corpora velud morticinia vel cadavera operirent. Et retulit dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, quod! in civitate Metensi infra unum annum quinquies C milia hominum mortua sunt et diversa animalia et peccora campi intereunt huius anni pestilencia. Et hyemps durissima et acerrima fuit subsecuta, que duravit usque V? Kalendas Aprilis.

& suoslegatos PW llegatos suos H

5 *-* P | diebus V hii principes W diebus quinque hiis principibus H © *-* P | plurima dampna pasim HW

4 bellum P | prelium HW

*-* linea err. omissa in marg. eadem manu adscr. P | deest H. aes. W f domini Lodevici P | Luduici domini H. /aes, W

8 militaribus PWI militariis H

h et fro ut

! villis P lin villis HW

J quod Pl on. HW

I) Duces Austriae demum in pugna apud Mühldorf a. 1322 comissa capti sunt.

2) cometa...Aprilis. | cf. ChronAR I. I, cap. 128, p. 232b-233a

76


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile