[1] |
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
suos legatos* et eorum sibi petit fieri auxilium et mox, quod petitur, accipitur,
|
---|
[4] |
et quod queritur, invenitur. Unde rex dominum Petrum, archiepiscopum Magun-
|
---|
[5] |
tinum, pro se constituit capitaneum regni. Ipse vero cum patruo suo exiens,
|
---|
[6] |
proficiscitur ad regem predictum et simul congrediuntur; et ipsos et ducem
|
---|
[7] |
Austrie fluvius, qui dicitur Neckarus, dividebat. Porro cum *principes hii V die-
|
---|
[8] |
bus*^ contra se hostiliter iacuissent et hinc inde *passim plurima dampna*
|
---|
[9] |
percepissent, et ecce subito XIII? Kalendas Octobris clamor extollitur, milites
|
---|
[10] |
armantur, omnia ad bellum aptantur, vexilla eriguntur. Et qui ex parte domini
|
---|
[11] |
Lodevici fuerunt, bellum? inceperunt. Totumque pondus prelii in medio flumine
|
---|
[12] |
vertebatur *et quosdam aqua absorbuit et quosdam gladius occidit** et quosdam
|
---|
[13] |
detinuit inimicus. Durat hoc bellum usque ad solis occasum et domini Lodevici"
|
---|
[14] |
exercitus prevaluit Deo opitulante. Et dux Austrie cum fratre sunt detenti et
|
---|
[15] |
ducem Austrie Fridericum tenuit dominus Lodeuicus, fratrem vero Henricum rex
|
---|
[16] |
Boemie. Ex hiis quoque, qui cum eo fuerant, XII comites cum aliis C et XL
|
---|
[17] |
militibus et viris militaribus5 sunt captivati, M vero et D dextrarii in eodem prelio
|
---|
[18] |
sunt occisi. In congressione huius certaminis rex Boemie fuit cinctus baltheo
|
---|
[19] |
militari et alii cum eo plures. Et in brevi dominus Petrus Maguntinus ad regem
|
---|
[20] |
Lodevicum per literas et nuncios fuit vocatus.
|
---|
[21] |
Et anno Domini M^CCC?^XVP cometa? in parte aquilonari apparuit et
|
---|
[22] |
plurima pericula nunciavit. Estatis namque tempore contra naturam temporalem
|
---|
[23] |
facta est ex continuatis ymbribus tam copiosa habundancia aquarum et" more
|
---|
[24] |
diluvii in locis pluribus subvertit edificia, muros et castra. In partibus Saxonie in
|
---|
[25] |
tantum fluvius Albea excrevit, quod CD et L villas aque vicinas cum hominibus
|
---|
[26] |
etpeccoribus pariter delevit. Et in aliis terris multa pericula sunt facta per
|
---|
[27] |
diluvium aquarum fenum et semina destruendo: et que rapuit, secum violenter
|
---|
[28] |
deduxit. Et secuta est mors hominum lacrimosa et facte sunt in civitatibus et villis!
|
---|
[29] |
fovee profunde, que mortuorum plurima corpora velud morticinia vel cadavera
|
---|
[30] |
operirent. Et retulit dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, quod! in civitate
|
---|
[31] |
Metensi infra unum annum quinquies C milia hominum mortua sunt et diversa
|
---|
[32] |
animalia et peccora campi intereunt huius anni pestilencia. Et hyemps durissima
|
---|
[33] |
et acerrima fuit subsecuta, que duravit usque V? Kalendas Aprilis.
|
---|
[34] |
|
---|
[35] |
& suoslegatos PW llegatos suos H
|
---|
[36] |
5 *-* P | diebus V hii principes W diebus quinque hiis principibus H
|
---|
[37] |
© *-* P | plurima dampna pasim HW
|
---|
[38] |
|
---|
[39] |
€ *-* linea err. omissa in marg. eadem manu adscr. P | deest H. aes. W
|
---|
[40] |
f domini Lodevici P | Luduici domini H. /aes, W
|
---|
[41] |
8 militaribus PWI militariis H
|
---|
[42] |
|
---|
[43] |
|
---|
[44] |
|
---|
[45] |
I) Duces Austriae demum in pugna apud Mühldorf a. 1322 comissa capti sunt.
|
---|
[46] |
2) cometa...Aprilis. | cf. ChronAR I. I, cap. 128, p. 232b-233a
|
---|
[47] |
76
|
---|