EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

CAPITULUM XXIX.

Quomodo rex Iohannes ex inductu baronum terre iussit Theutonicos multos* exire de terra.

Rex Iohannes! plurimos Theutonicos comites et alios nobiles habere consueverat, quorum fretus consilio singula sui regni negocia disponebat, quibus vicissim regalia beneficia et officia conferebat. Videntes autem hoc regni Boemie barones se nonnunquam a regalibus tractatibus sequestrari, lucrumque et pecu- nias, quas prius tollere consueverant, extere nacionis manibus atrectari, gravi animo hec ferebant. Unde prehabito familiari colloquio regalibus aspectibus pari- ter et affatibus se presentant. "Domine rex", inquiunt, "vestra naturalis industria liquido regni statum [et]^ intelligit «eC hominum condiciones, et hoc plenius exponere nostra fides, qua vobis astringimur, enucleacius nos compellit. Ecce isti* hospites, qui in regno sunt, avaricie student, fiscum regium eviscerant, solum *eos ad hoc*? cura frequens sollicitat, ut pecunias per phas nephasque congregent et usurpent, ipsas de regno vestro deducentes. Castra et beneficia regni plura occupant et *tamen pacem in stratis** facere non sufficiunt nec laborant. Nobis autem, qui in regno nati et vobis famulari sumus parati, si! beneficia regni com- mittere curaretis, per nos pax fieret, rex et regnum proficeret et pecunia, que extra ducitur&, remaneret." Tocies huius importune peticionis instancia repetitur cum adieccionibus minarum, quod tandem, quod petitur, exauditur. Dominus itaque Bertholdus, comes de Henberch, Ulricus, lantgravius de Leuthenberch^ cum aliis pluribus Theutonie' nobilibus exeunt et ad propria redeunt, nec iustum fuit nec congruum racioni, quod ipsi habentes propria occuparent contra Deum aliena. Huius rei gracia magnates Boemie de regis et regni negociis se intromit- tunt. Anno igitur Domini M^CCC?^XV^, mense Aprili Henrico de Lipa in Boemia, Iohanni de Wartenberch in Moravia conscientibus' regni nobilibus per regem sunt eis! omnia negocia regalia recommissa.

multos PW | om. H

et transpos. Za

isi PW illi H

*_* P|ad hoceos HW

*_* PW | non in stratis pacem H

si Plundesi HW

extra ducitur P | deducitur HW Leuthenberch P | Leutenberk HW Theutonie PW | Theutonicis H

fuit PW | on. H

conscientibus P | consentientibus HW eis P lipsis HW

1) Rex Iohannes...est renatus. | secundum ChronAR L I, cap. 126, p. 227b-23la

= к = xm =n an o>»

73


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile