CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
CAPITULUM XXIX.
Quomodo rex Iohannes ex inductu baronum terre iussit Theutonicos multos*
exire de terra.
Rex Iohannes! plurimos Theutonicos comites et alios nobiles habere
consueverat, quorum fretus consilio singula sui regni negocia disponebat, quibus
vicissim regalia beneficia et officia conferebat. Videntes autem hoc regni Boemie
barones se nonnunquam a regalibus tractatibus sequestrari, lucrumque et pecu-
nias, quas prius tollere consueverant, extere nacionis manibus atrectari, gravi
animo hec ferebant. Unde prehabito familiari colloquio regalibus aspectibus pari-
ter et affatibus se presentant. "Domine rex", inquiunt, "vestra naturalis industria
liquido regni statum [et]^ intelligit «eC hominum condiciones, et hoc plenius
exponere nostra fides, qua vobis astringimur, enucleacius nos compellit. Ecce isti*
hospites, qui in regno sunt, avaricie student, fiscum regium eviscerant, solum *eos
ad hoc*? cura frequens sollicitat, ut pecunias per phas nephasque congregent et
usurpent, ipsas de regno vestro deducentes. Castra et beneficia regni plura
occupant et *tamen pacem in stratis** facere non sufficiunt nec laborant. Nobis
autem, qui in regno nati et vobis famulari sumus parati, si! beneficia regni com-
mittere curaretis, per nos pax fieret, rex et regnum proficeret et pecunia, que
extra ducitur&, remaneret." Tocies huius importune peticionis instancia repetitur
cum adieccionibus minarum, quod tandem, quod petitur, exauditur. Dominus
itaque Bertholdus, comes de Henberch, Ulricus, lantgravius de Leuthenberch^
cum aliis pluribus Theutonie' nobilibus exeunt et ad propria redeunt, nec iustum
fuit nec congruum racioni, quod ipsi habentes propria occuparent contra Deum
aliena. Huius rei gracia magnates Boemie de regis et regni negociis se intromit-
tunt. Anno igitur Domini M^CCC?^XV^, mense Aprili Henrico de Lipa in Boemia,
Iohanni de Wartenberch in Moravia conscientibus' regni nobilibus per regem sunt
eis! omnia negocia regalia recommissa.
multos PW | om. H
et transpos. Za
isi PW illi H
*_* P|ad hoceos HW
*_* PW | non in stratis pacem H
si Plundesi HW
extra ducitur P | deducitur HW
Leuthenberch P | Leutenberk HW
Theutonie PW | Theutonicis H
fuit PW | on. H
conscientibus P | consentientibus HW
eis P lipsis HW
1) Rex Iohannes...est renatus. | secundum ChronAR L I, cap. 126, p. 227b-23la
= к = — xm =n an o>»
73