Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
et? de Vasonia nacione!, qui omni tempore papatus sui ad urbem Romanam non
pervenit, sed in locis occidentalibus, ubi et prius fuerat, Philippo, regi Francie, in
pluribus obtemperans, usque ad obitum suum ibi mansit. Hic eciam papa anno
Domini M^CCC?XT" Wienense concilium celebravit, in quo sub pretextu pietatis et
sub opinione passagii" generalis decimam imposuit generaliter toti clero. Et quia
rex Francie ibidem crucem assumpsit cum duobus suis filiis promittens, quod
personaliter *illi passagio vellet** interesse, unde papa sibi omnem decimam
colligendam de clero assignavit. Predictus eciam papa potentem ordinem *per
totum mundum celebrem, ordinem*? Cruciferorum templariorum, ascribens eis
quosdam errores heresis, abrasit de gremio ecclesie totaliter et delevit. Cuius
ordini magister anno Domini M^CCC?XIIII? non* contradicente papa per regem
Francie miserabiliter mense Aprili Parisius est igne crematus?, alie vero eiusdem
ordinis persone plurime aut tormenta passe aut relicto habitu regulari seculum
intraverunt. Opinio tamen dictabat plurimorum, quod dictum ordinem non pestis
heretica, sed ipsorum possessio latissima et malorum hominum avaricia delevisset.
Predicto concilio dominus *Iohannes, Pragensis episcopus*', interfuit, sed domi-
num Petrum, archiepiscopum Maguntinum, qui tunc cum Iohanne, rege Boemie,
in Boemia fuit, propter preces domini Henrici imperatoris papa ab illo concilio
habuit supportatum.
Factum est autem post mortem pape, quod secundum constitucionem sexti
libri decretalium omnes cardinales in Carpentarato positi fuerant in conclavi. Et
quia inter cardinales inclusos, quorum quidam fuerunt Ytalici, quidam Francigene
et aliqui Vascones®, facta est dissensio, ita quod in pape eleccione non poterant
concordare, et sunt ab invice? sine omni fine ad regiones varias sequestrati.
Et anno Domini M?CCC?XV?, Kalendas * Iunii? nata est domino Iohanni,
regi Boemie, nomine Guta filia! secunda.
fuit et (ranspos. Za | et fuit codd.
passagii PW | pellagii H
*-* Plvelletibi passaggio H vellet illi passagio W
*-* Plom. H las. W
non H | posterius cancel. P. laes. W
*-* P | Iohannes IV, episcopus Pragensis XXVII^ HW
ab invice P l invicem H las. W
Iunii P I lulii H,W
filia PW lom. H
1) Clemens V^, proprio nomine Bertrand de Got, anno 1295 episa in civitate Comminges factus est, postea annis
1299-1305 archiepiscopus in civitate Bordeaux fuit. Papa die 5' m. [unii a. 1305 electus esl el anno 1309 Avinione sedem
suam collocavit.
9) Magister maximus ordinis Militum Templi Iacobus de Molnay iussu regis die 18" m. Martii a. 1314 concrematus est.
3) Conclave in Carpentarato per duodecim septimanas nullo novo paa electo tenebatur. Cardinales tunc octo Itali, sex
Francogalli, decem Vascones erant.
4) Recte die 21? m. Maii a. 1315, id est XIII Kalendas Iunii , ut in ChronAR L I, cap. 110, p. 183b legitur.
= = 09 = п ое. п ось
70