EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

et? de Vasonia nacione!, qui omni tempore papatus sui ad urbem Romanam non pervenit, sed in locis occidentalibus, ubi et prius fuerat, Philippo, regi Francie, in pluribus obtemperans, usque ad obitum suum ibi mansit. Hic eciam papa anno Domini M^CCC?XT" Wienense concilium celebravit, in quo sub pretextu pietatis et sub opinione passagii" generalis decimam imposuit generaliter toti clero. Et quia rex Francie ibidem crucem assumpsit cum duobus suis filiis promittens, quod personaliter *illi passagio vellet** interesse, unde papa sibi omnem decimam colligendam de clero assignavit. Predictus eciam papa potentem ordinem *per totum mundum celebrem, ordinem*? Cruciferorum templariorum, ascribens eis quosdam errores heresis, abrasit de gremio ecclesie totaliter et delevit. Cuius ordini magister anno Domini M^CCC?XIIII? non* contradicente papa per regem Francie miserabiliter mense Aprili Parisius est igne crematus?, alie vero eiusdem ordinis persone plurime aut tormenta passe aut relicto habitu regulari seculum intraverunt. Opinio tamen dictabat plurimorum, quod dictum ordinem non pestis heretica, sed ipsorum possessio latissima et malorum hominum avaricia delevisset. Predicto concilio dominus *Iohannes, Pragensis episcopus*', interfuit, sed domi- num Petrum, archiepiscopum Maguntinum, qui tunc cum Iohanne, rege Boemie, in Boemia fuit, propter preces domini Henrici imperatoris papa ab illo concilio habuit supportatum.

Factum est autem post mortem pape, quod secundum constitucionem sexti libri decretalium omnes cardinales in Carpentarato positi fuerant in conclavi. Et quia inter cardinales inclusos, quorum quidam fuerunt Ytalici, quidam Francigene et aliqui Vascones®, facta est dissensio, ita quod in pape eleccione non poterant concordare, et sunt ab invice? sine omni fine ad regiones varias sequestrati.

Et anno Domini M?CCC?XV?, Kalendas * Iunii? nata est domino Iohanni, regi Boemie, nomine Guta filia! secunda.

fuit et (ranspos. Za | et fuit codd.

passagii PW | pellagii H

*-* Plvelletibi passaggio H vellet illi passagio W

*-* Plom. H las. W

non H | posterius cancel. P. laes. W

*-* P | Iohannes IV, episcopus Pragensis XXVII^ HW

ab invice P l invicem H las. W

Iunii P I lulii H,W

filia PW lom. H

1) Clemens V^, proprio nomine Bertrand de Got, anno 1295 episa in civitate Comminges factus est, postea annis

1299-1305 archiepiscopus in civitate Bordeaux fuit. Papa die 5' m. [unii a. 1305 electus esl el anno 1309 Avinione sedem suam collocavit.

9) Magister maximus ordinis Militum Templi Iacobus de Molnay iussu regis die 18" m. Martii a. 1314 concrematus est.

3) Conclave in Carpentarato per duodecim septimanas nullo novo paa electo tenebatur. Cardinales tunc octo Itali, sex Francogalli, decem Vascones erant.

4) Recte die 21? m. Maii a. 1315, id est XIII Kalendas Iunii , ut in ChronAR L I, cap. 110, p. 183b legitur.

= = 09 = п ое. п ось

70



Text viewManuscript line view