EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

et viriliter excusserunt et primi civitatem intraverunt. Deinde totus exercitus post ipsos subintravit et maximus erat ingrediencium fragor et tumultus. Ingressus est! igitur rex Iohannes Pragam et cum eo magnus exercitus pugnatorum, omnes quidem tenentes galeas in humeris et in manibus extractos gladios fulgurantes. Karinthianus autem et Misnenses ad castrum Pragense confuse fugierunt. Clamabatur statim ex iussu regis ab omnibus: pax, pax, pax. Singuli autem incole civitatis mox aperiunt hostia, que prius fuerunt clausa, et gaudenter *conspiciunt novi? regis magnalia, depulitque priorem violenciam felix nova pax. Eadem die quilibet, qui male fuit depulsus, ad id, quod suum est, rediit, timorem deponit, securus dormit, arma cives deponunt, concorditer mox ambulant? domino Deo gracias agentes.

Et V? idus Decembris nocte media cum coniuge sua domina Anna ac tota sua familia Karinthianus latenter aufugit de castro Pragensi. Recessit igitur omnibus dormientibus *de regno confusus*?, qui plus quam tribus annis in ipso regnaverat regimine satis* confuso et ignonomioso*.

Felix? hec hora fuerat, quando meliora tempora venerunt, que lites deposuerunt. Felix introitus fuit hic regis, quia ritus

pacis portavit, cum qua Pragam relevavit. Felix es terra, tus tota Boemia, guerra

ate cessabit, tecum pia pax habitabit.

Felix, invictus sit et ipse Deus benedictus, qui delere vilem vult per regem iuvenilem. Felix vox resonat, que pacis munera donat, pax, pax clamatur ex hocque rapina fugatur.

est igitur P l igitur est H laes. W

*-* P | conspiciunt pulchra noi HW

mox ambulant PW | ambulant nox H

*-* P | confusus regno H confusus de regno W satis HW |sat P

ignonomioso PW ignomioso H pro ignominioso

tu P,Wlcum H

1) Ingressus est...agentes. | cf. ChronAR L I, cap. 108, p. 172b-173a 2) Et V..ignonomioso. | cf. ChronAR L I, cap. 108, p. 174b

3) Versus ex eodem capitulo libri primi ChronAR (p. 173a) sumpti sunt.

a b c d e f g

63


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile