CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
et viriliter excusserunt et primi civitatem intraverunt. Deinde totus exercitus post
ipsos subintravit et maximus erat ingrediencium fragor et tumultus. Ingressus est!
igitur rex Iohannes Pragam et cum eo magnus exercitus pugnatorum, omnes
quidem tenentes galeas in humeris et in manibus extractos gladios fulgurantes.
Karinthianus autem et Misnenses ad castrum Pragense confuse fugierunt.
Clamabatur statim ex iussu regis ab omnibus: pax, pax, pax. Singuli autem incole
civitatis mox aperiunt hostia, que prius fuerunt clausa, et gaudenter *conspiciunt
novi“? regis magnalia, depulitque priorem violenciam felix nova pax. Eadem die
quilibet, qui male fuit depulsus, ad id, quod suum est, rediit, timorem deponit,
securus dormit, arma cives deponunt, concorditer mox ambulant? domino Deo
gracias agentes.
Et V? idus Decembris nocte media cum coniuge sua domina Anna ac tota
sua familia Karinthianus latenter aufugit de castro Pragensi. Recessit igitur
omnibus dormientibus *de regno confusus*?, qui plus quam tribus annis in ipso
regnaverat regimine satis* confuso et ignonomioso*.
Felix? hec hora fuerat, quando meliora
tempora venerunt, que lites deposuerunt.
Felix introitus fuit hic regis, quia ritus
pacis portavit, cum qua Pragam relevavit.
Felix es terra, tus tota Boemia, guerra
ate cessabit, tecum pia pax habitabit.
Felix, invictus sit et ipse Deus benedictus,
qui delere vilem vult per regem iuvenilem.
Felix vox resonat, que pacis munera donat,
pax, pax clamatur ex hocque rapina fugatur.
est igitur P l igitur est H laes. W
*-* P | conspiciunt pulchra noi HW
mox ambulant PW | ambulant nox H
*-* P | confusus regno H confusus de regno W
satis HW |sat P
ignonomioso PW ignomioso H pro ignominioso
tu P,Wlcum H
1) Ingressus est...agentes. | cf. ChronAR L I, cap. 108, p. 172b-173a
2) Et V..ignonomioso. | cf. ChronAR L I, cap. 108, p. 174b
3) Versus ex eodem capitulo libri primi ChronAR (p. 173a) sumpti sunt.
a
b
c
d
e
f
g
63